Category Archives: Uncategorized

De Personis: Brutus escam demiserat

This short story about Brutus the buzzard was created by Latin Family member Andrew B. in June 2017.

Brūtus saepe iocōsam rem facēre amat. Valeria sub arbore est. Brūtus escam super Valeriam dēmīserat. Valeria dōmum cucurrit, et Brūtus fessus est. Brūtus dōrmit.

De Servis Caelii Fabula Longa II

Caelius Ūtilem arcessit

Caelius in tablīnō vīllae sedet et ratiōnēs īnspicit. subitō “heus!” exclāmat. “Ūtilis! ubi es? tibi hūc festīnandum est!”

Ūtilis in agrō proximō servōs īnspicit. vīlicus vōcem dominī audit et “heus! servī! vōs oportet strēnuē labōrāre!” exclāmat. Ūtilis per vīllam festīnat dominum salūtātum.

Caelius, “mī Ūtilis,” inquit, “quid agis?” et vīlicus attonitus, “bene valeō, domine,” Caeliō respondet. tum dominus, “mī Ūtilis,” inquit, “quid agit servulus meus Pertināx?”

“Pertināx, domine, fīlius meus?” rogat Ūtilis. “nōnne trēs annōs nātus est ille? nōn iam labōrāre potest, sed mox–”

“certē, trēs nātus annōs, et fīlius … tuus,” respondet Caelius. “nōnne tē oportet mandātīs meīs pārēre?”

“mī domine,” exclāmat Ūtilis perterritus, “num aliquid –?”

“ō Ūtilis, Ūtilis, cūr dominum benignum timēs?” Caelius rīdet. “tibi nōn poenās, sed praemium offerō. nōnne Dulcissima et Fēlīcissima, ancillae meae, sunt pulcherrimae?”

“certē pulcherrimae, domine, sed quid –?”

“tacē, Ūtilis, et audī! Dulcissimam hodiē ad tē mittō cubitātum, tum Fēlīcissimam, tum Dulcissimam, tum Fēlīcissimam. mihi opus est multōrum servulōrum fortium et fidēlium, et tū es fortissimus et fidēlissimus omnium servōrum meōrum. nunc abī, et mitte hūc Fēlīcissimam! vernās fortēs et fidēlēs mihi praebē!”

Ūtilis attonitus et sollicitus ē tablīnō ēgreditur. Planēsium suum arcessit, cui rem tōtam nārrat.

De Servis Caelii Fabula Longa V

Fortūna ancillīs favet

Ūtilis, cui Dulcissima et Fēlīcissima iam cordī sunt, “mī domine,” susurrat, “num ancillās tuās cum infantibus vēndere in animō habēs?”  et Caelius, “ō mī Ūtilis,” trīstis respondet, “quid mihi suādēs?  ancillās enim cum infantibus vēndere nōlō, sed fortasse pietās et dignitās et gravitās omnēs mē tālia facere cōgunt.  quid mihi suādēs, mī vīlice optime et veterrime?  quid mihi suādēs?  Vipsānia enim mea, īrā incēnsa, dīvortium cēnsōrēsque nunc iam commemorat.  quid facere dēbeō, mī Ūtilis?  quid facere dēbeō?”

Caeliō haec rogante vīlicōque anxiō rem tōtam in animō volvente, servus, ā Valeriō missus, iānuam vīllae forte pulsābat.  servus, ā iānitōre admissus, per vīllam ad tablīnum prōgressus, epistulam Valeriī Caeliō trādidit.  tum, epistulā apertā, Caelius attonitus et laetissimus haec verba lēgit:

“mī Caelī, ut cognōvistī, fīlia mea Valeria Prīma hīs proximīs diēbus illī Quartō Vipsāniō nūbet.  Valeriae meae ūnam ex ancillīs meīs dōnō nātālī dare in animō habeō.  uxōrem tamen meam, sorōrem tuam, Caeliam decet ancillam novam habēre.  utrum vōbīs est ancilla, quam mihi pretiō aequō vēndere potes? responsum tuum avidus exspectō.”

Caelius igitur, postquam dīs omnibus grātiās maximās ēgit, Ūtilem statim dīmīsit.  tum Dulcissimam et Fēlīcissimam ad tablīnum arcessīvit.  rē tōtā ancillīs explicātā, Caelius Vipsāniam quoque vocāvit, cui epistulam mōnstrāvit.  epistulā perlectā, Vipsānia “sine dubiō,” inquit, “dī omnēs et dea Fortūna istīs ancillīs favent.  libenter enim ancillās cum infantibus Valeriō vēndō, libenter ancillās novās et, fortasse, nōnnullās gemmās pecūniā meā emō.”

Caelius laetissimus, “ō Vipsānia mea,” inquit, “sine dubiō mē decet tibi gemmās ancillāsque emere.”  Vipsānia tamen, “gemmās certē, haudquāquam ancillās mihi emere tē decet, mī marīte stulte,” rīdēns respondet.

tum Caelius ancillās iterum arcessit. “sine dubiō,” inquit, “dī vōbīs favent, quod dominus vester novus, ille Valerius Capitō, vir summae pietātis est.”  et paucīs post diēbus, postquam Valerius pecūniam Caeliō Vipsāniaeque trādidit, Dulcissima et Fēlīcissima cum infantibus ad domum Valeriī abiērunt labōrātum.

Lectionis VII Fabella Tertia

7new1cīvēs Herculānēnsēs popīnās intrant.

in popīnīs cīvēs cibum et vīnum emunt.

 

 

 

 

 

Lectionis VII Fabula Longa III

paedagōgī laetī

nestorody1_0Nestōr Odysseum cōnspicit et salūtat. “heus! nōnne tū Odysseus, servus illīus Valeriī Capitōnis?” exclāmat Nestōr. Odysseus attonitus, “quis mē ita appellat?”