Category Archives: Lectio XXXVIII

Lectionis XXXVIII Fabella Prima

heri māne Lūcius in Germaniā mīlitēs suōs īnspiciēbat. ūnus ē mīlitibus gladium sordidum tenēbat.
Lūcius attonitus mīlitī mandāvit ut gladium purgāret.
Lūcius attonitus mīlitī mandāvit ut gladius purgārētur.

Lectionis XXXVIII Fabula Longa I

Lūcius epistulam dictat

Lūcius Valerius, quod tribūnus mīlitum angusticlāvius est, domum magnam et pulchram in castrīs Legiōnis V Alaudārum tenēbat. exercitūs enim Rōmānī, quandō castra exstruunt, tribūnīs et lēgātō legiōnis domūs maximās et pulchrās praebēre solent. prope domūs tribūnōrum stat domus maxima et pulcherrima, in quā Publius Curtius Philō, lēgātus legiōnis, cum uxōre Drūsillā et familiā suā habitat. Lūcius tamen, cui neque uxor neque līberī sunt, sōlus cum quinque servīs in domō magnā habitat.

Lectionis XXXVIII Fabula Longa II

Lūcius deōs precātur

cum Castor ē domō Lūciī ēgressus esset, epistulam ad Valerium in Caprēīs relātum, Lūcius, scrībā dīmissā, in tablīnō suō sedēbat.  multa in animō dē sorōribus suīs volvēbat.  “ō dī omnēs,” sēcum susurrābat, “vōbīs omnibus grātiās maximās agō, quod vēram istōrum Curtiōrum nātūram Caeliolae et patrī patefēcistis!  sine dubiō istum Curtium decet poenās impietātis dare, quod vōs deōs cum pietāte spernere solet ille.  et sine dubiō, ut Caeliola quoque opīnātur, marītum dignum tempore aptissimō praebēbitis.  utinam, ō dī omnēs, mihi quoque coniugem aptissimam mox praebeātis!  difficile enim est mihi sōlī in hāc domō maximā habitāre.  quid mihi suādētis, ō dī omnēs?”

Lectionis XXXVIII Fabula Longa III

Lūcius epistulam lēgātī legit

Lūcius, salūtātiōnibus Faustī acceptīs, “mī Fauste,” inquit, “sine dubiō officia tua optimē perfēcistī. sine dubiō igitur laudēs dominī cum laudibus meīs merēs. mihi enim, deōs precantī, adventus tuus nūntiābātur; mihi igitur vidētur deōs ipsōs cum dominō tuō tē ad mē cum hāc epistulā mīsisse.” tum Lūciō Faustus epistulam trādidit. Lūcius signum lēgātī, in cērā impositum, frēgit et haec verba attonitus lēgit:

Lectionis XXXVIII Fabula Longa IV

Lūcius ad Germaniam mittitur

octāvā diēī hōrā Lūcius Valerius, servō Ambiorige comitante, per viās castrōrum contendēbat, cum lēgātō legiōnis collocūtum. Lūcium per castra ambulantem plūrimī mīlitēs servīque salūtābant, quod ille omnibus cordī erat. “sine dubiō,” sēcum putat ūnus ē mīlitibus, Sextus Fabius nōmine, “ille Valerius, tribūnus noster, vir maximae est pietātis.” Lūcius enim, cum ad castra Legiōnis V Alaudārum nuper advēnisset, optiōnem quendam Fabium sine causā pūnientem vīderat. Lūcius, cum rem tōtam cognōvisset, optiōnem ipsum pūnīverat et, paucīs post mēnsibus, officium optiōnis Fabiō obtulerat. “tū enim, mī Fabī,” inquit, “proptereā quod poenās inmeritās accēpistī, sine dubiō poenās meritās mīlitibus tuīs impōnēs.” Fabiō igitur, sīcut plūrimīs mīlitibus, Lūcius summō cordī erat.