Category Archives: Lectio XXXVII

Lectionis XXXVII Fabella Prima

tribus ante annīs, mōns Vesuvius urbem Herculāneum urbemque Pompēiōs dēlēvit.
“sī tribus ante annīs in urbe mānsissēmus, sine dubiō periissēmus,” inquit Valerius.

Valerius tamen haud periit, quod ex urbe cum familiā effūgit.

Lectionis XXXVII Fabella Secunda

hodiē māne Lūcius laetus ē lectō suō surgit. Lūcium enim, ut tribūnum mīlitum, decet mīlitēs suōs prīmā hōrā īnspicere.

Lectionis XXXVII Fabula Longa I

Lūcius epistulam mittit

in Germāniā Inferiōre, Lūcius epistulam dictātam servō fidēlī trādit. servus equum cōnscendit et per viās ad urbem Mediolānum vehitur.

“sine dubiō,” sēcum putat Lūcius, “dī semper mē cūrant. dī enim, sī mē contemptam habuissent, servum equumque mihi haud praebuissent. et sī nūllum servum, nūllum equum habērem, epistulam ad familiam meam haud mitterem. sī tamen dī servō meō iter facile dabunt, paucīs post mēnsibus sorōrēs meae epistulam meam legent.”

Lectionis XXXVII Fabula Longa II

Cnaeus officia sua sūmit

dum Lūcius Valerius equō ad Germaniam Inferiōrem vehitur, Cnaeus Caelius per viās urbis Rōmae prōcēdēbat, officia sua sūmptum. fessus et īrātus erat Cnaeus, quem oportēbat ante hōram prīmam surgere. “tē enim haud decet, mī fīlī,” inquit Caelius sollicitus, “tardum prīmō officiōrum diē ad archīvum pervenīre.” et Vipsānia rīdēns, “heus, mī marīte,” respondit, “fortasse nōs decet servum ad fundum proximum mittere, bovem arcessītum.”

Lectionis XXXVII Fabula Longa III

impietās Curtiōrum

paucīs mēnsibus post dēsponsatiōnem Caeliolae et Curtiī, Lūcius, frāter Caeliolae, ex urbe Mediolānō discesserat, sē Legiōnī V Alaudīs in Germaniā Inferiōre iunctum. Valerius quoque, pater Lūciī et Caeliolae, ex urbe discēdere parābat, vīllam suam maritīmam prope Caprēās vīsitātum. “mē enim oportet,” Caeliolae explicāvit Valerius, “annōnam colligere, vīllam īnspicere, colōnīs beneficia et sportulās dare. nōnne enim, cum iste mōns Vesuvius urbem nostram dēlēvit, dī nōbīs et vīllam et colōnōs tūtōs reddidērunt? mē igitur oportet sacrificia sollemnia in ārīs ibi offerre, vōta nostra solūtum. tibi tamen haud timendum est; nam sex post mēnsēs ad Mediolānum reveniam, nūptiās tuās celebrātum.”

Lectionis XXXVII Fabula Longa IV

utrum lacrimātur an gaudētur

Valerius attonitus et īrātus ex equō dēscendit. “mī Curtī!” exclāmāvit. “num tam impius es ut nōs Herculānēnsēs timeās? num tam stultus ut deōs ipsōs contemnās?” Curtius tamen, “heu, heu” iterum iterumque susurrābat. tam attonitus et territus erat ille ut verba Valeriī haud audīret.

Lectionis XXXVII Fabella Tertia

“quis impietātem familiae Curtiae Lūciō explicāre dēbet?” Valerius sēcum susurrat.
tum Valerius Caeliolam rogat quis impietātem familiae Curtiae Lūciō explicāre dēbeat.

Lectionis XXXVII Fabula Longa V

nūptiae Milphiōnis et Casinae

duōbus igitur diēbus post discessum Curtiōrum, Valerius iterum equum cōnscendit, ad Caprēās iter factum. Caeliolae rogantī “utrum mē decet tē comitārī an cum Valeriā hīc manēre, mī pater,” Valerius “ō fīlia mea,” respondit. “nesciō quid suādeam. nōnne enim mē decēbat ingenia istīus familiae Curtiae cognōscere? nōnne mē decēbat virōs impiōs et stultissimōs spernere? ego tamen ignārus, nisi dī mē tēque servāvissent, tē istī asinō nūbere sīvissim. ō Dī Mānēs, vōbīs grātiās maximās agō!”

Caeliola, Valerium amplexa, “mī pater,” respondit, “tē haud decet contemnī, haud decet castīgārī. ego enim quoque vēram Curtiōrum nātūram vel nōn cognōvī … vel cognōscere nōlēbam. praetereā, nōnne tibi laetandum est, quod clientēs nostrī nunc iam laetantur?”