Category Archives: Lectio XXXVI

Lectionis XXXVI Fabella Prima

per tōtam orbem terrārum, mīlitēs Rōmānī pācem servant.

 

in Germāniā Superiōre, mīlitēs Rōmānī castra pōnunt.

 

in Iudaeā et Arabiā, mīlitēs Rōmānī mercātōrēs camēlōsque, mercem pretiōsam ex ultimīs orbis terrārum partibus ferentēs, dīligenter custōdiunt.

Lectionis XXXVI Fabella Secunda

n urbe Mediolānō erat domus magna, ubi Quārtus Vipsānius cum uxōre Valeriā et quattuor līberīs habitābat. domus prope templum Minervae stābat.

Lectionis XXXVI Fabula Longa I

urbs Rōma ipsa

in urbe Rōmā ipsā stant collēs VII.

suprā Capitōlium stat Templum Iovis Optimī Maximī.

suprā Palātīnum stat domus Imperātōrum Rōmānōrum.

inter collēs VII est Forum Rōmānum.

Lectionis XXXVI Fabella Tertia

equus Lūcium lentē per viam vehit.

Lūcius lentē per viam equō vehitur.

“heus!” inquit Lūcius, “equus lentissimē mē vehit.”

“heus!” inquit Lūcius, “lentissimē equō vehor!”

Lectionis XXXVI Fabula Longa II

Lūcius ad castra advenit

longum post iter, Lūcius ad castra Legiōnis V Alaudārum tandem adveniēbat. longum erat iter, nōn tamen difficile; nam Lūcium, ut tribūnum Rōmānum, decēbat cursū pūblicō ūtī. per tōtum Imperium Rōmānum, per omnēs viās Rōmānās, stābant statiōnēs ubi viātōrēs, quī dīplōmata possidēbant, equōs et cibum accipere poterant. “nōnne,” sēcum putābat Lūcius gaudēns, “fēlīx et fortūnātus sum, quod ille lēgātus Galliae Trānsalpīnae, amīcus familiae Vipsāniae veterrimus, mihi hoc diplōma praebuit? sine enim diplōmatibus, viātōrēs oportet cum hospitibus manēre vel in popīnīs sordidissimīs quiēscere.”

Lectionis XXXVI Fabula Longa III

Lūcius lēgātum exspectat

Lūcius, haec verba locūtus, portae castrōrum appropinquābat. duō mīlitēs Rōmānī, quī portam castrōrum custōdiēbant, rem tōtam avidī spectāverant. cum Lūcius optiōnem attonitum praeteriisset, alter mīles, Decimus Iūnius Rusticus nōmine, “mī tribūne,” exclāmāvit, “libenter tē salūtāmus!” Lūcius, cum Rusticum invicem salūtāvisset, “utrum mē decet,” rogāvit, “sōlum ad praetōrium prōcēdere, an custōde comitante?” “sōlus, sine dubiō,” respondit Rusticus, “nam ille lēgātus noster iussit castra nostra semper bene custōdīrī. nōs mīlitēs igitur haud oportet statiōnēs nostrās relinquere.”

Lectionis XXXVI Fabula Longa IV

Cāius ad castra advenit

longum post iter, nāvis actuāria, quae Cāium cum aliīs mīlitibus Rōmānīs vehēbat, tandem ad portum advēniēbat. Publius Commodus, trierarchus nāvis, cum centūriōne, quī mīlitibus classicīs praeerat, in puppī nāvis stābat ut portum prōspiceret. “mī centūriō,” inquit Commodus, “nōnne novissima haec terra, novissimī barbarī, quī hās orbis terrārum partēs incolunt? et nōnne fēlīcēs et fortūnātī sumus nōs Rōmānī?”

centūriō “sine dubiō, mī trierarche,” respondit, “fortūnātissimī et fēlīcissimī sumus nōs Rōmānī. sine dubiō dī omnēs nōbīs favent.”