Category Archives: Lectio XXXV

Lectionis XXXV Fabella Prima

35-1-1proximō annō post clādem urbis Herculāneī, Valerius cum līberīs sacrificia Dīs Mānibus offerēbat.

“utinam,” inquit Valerius trīstis, “sepulcra māiōrum nunc iam stārent. utinam iste mōns urbem nostram numquam dēlēvisset!”

Lectionis XXXV Fabula Longa I

fāta Lolliī

35-2-1Cāius attonitus, “ō mī pater!” exclāmat, “nōnne tē ex istā urbe effugere recūsāre audīvimus? nōnne pollicitus es tē in cēnāculō mānsūrum? nōnne fūrēs et lātrōnēs timēbās? cūr igitur effūgistī – et cūr, multōs post mēnsēs, ad nōs regressus es?”

Lollius trīstis, “ō mī fīlī, uxor mea,” respondit. “rēs tam longa, diēs tam brevēs tamque fugācēs sunt. dī tamen ipsī mē servāvērunt; pietās ipsa mē ā vōbīs arcēbat, dum vōta resolverem; pietās ipsa, vōtīs solūtīs, mē vōbīs reddidit. mē enim decēbat, cum urbs Herculāneum incolumis stābat, patrōnō nostrō, illī Valeriō Capitōnī, cotīdiē officia agere. Valerius tamen vir maximae pecūniae, ego minimae. vae! heu! pecūniās nonnumquam abstulī, nōnnumquam retinuī; nonnumquam falsa patrōnō nostrō dīcēbam. cum igitur iste mōns flammās fūmumque ēmittere coepit, mihi vidēbātur deōs ipsōs mē propter impietātem pūnīre. vōbīs igitur ex urbe ēgressīs, ego ipse ad templum Mercūriī contendī, poenās meritās acceptum. cum tamen in templō sub imāgine Mercūriī ipsīus sedēbam, Mercūriō ipsī precēs lacrimāsque effundēns, subitō rēs mīrābilis accidit.”

Lectionis XXXV Fabula Longa II

Lūcius vōtum solvit

35-3-1nōnnūllīs post diēbus, Lūcius Valerius patrem suum per domum Vipsāniī quaerēbat. nūntius nūper advēnerat, reventum mortemque Lolliī familiae Valeriae nūntiātum. lacrimīsque effūsīs, tōta familia Valeriī fāta clientis suī lūxerant. “sine dubiō,” inquit Valerius trīstissimus, “dī et impietātem et pietātem Loliiī aspexērunt. sine dubiō dī praemium meritum Lolliō dedērunt. ille enim mihi pecūniās dēbitās reddere, familiam suam iterum vidēre, placidissimē et aptissimē morī poterat. sine dubiō dī omnēs multa beneficia Lolliō dedērunt!” hīs sapientissimīs verbīs dictīs, tōta familia Valeria cōnsēnsērunt et plausērunt.

Lectionis XXXV Fabula Longa III

somnium Cāiī

35-4-1Cāius Lollius quoque, cum mōns Vesuvius urbem Herculāneum dēlēbat, vōta precēsque dīs omnibus obtulerat; Cāius quoque Vulcānō vōtum obtulerat. “utinam,” inquit Cāius, “tū familiam nostram servēs, ō Vulcāne! utinam patrem meum quoque iterum videam! ō Vulcāne, sī mihi haec dabis, libenter mandātīs tuīs semper pārēbō!”

Lectionis XXXV Fabula Longa IV

utrum Cāius mīlitāre dēbet

35-5-1Cāius Lollius, paucīs ante diēbus quam sacrāmentum dīceret, cum mātre in cēnāculō Vipsāniī Lolliaeque sollicitus sedēbat. anxius enim erat Cāius quod sibi nihil pecūniae erat. “quō modō,” sē rogābat, “mātrem cūrāre possum? ō dī magnī, quaesō, mihi auxilium date! quid somniī, quid mandātī, quid auxiliī mihi iam mittitis?”

“mī fīlī,” rogāvit māter anxia, “cūr tam sollicitus es?”

“ō māter,” respondit ille trīstis, “quid facere dēbeō? quō modō ego, quī nihil pecūniae habeō, tē cūrāre possum?”

Lectionis XXXV Fabula Longa V

marītus Caeliolae dignus?

in urbe Mediolānō stat domus maxima et splendida, ubi Quartus Vipsānius Agrippa iūnior, marītus Valeriae, pater Marcī et Pūbliī et puellulae Vipsānillae, cum familiā suā habitat. eīscum manet L. Valerius Capitō, pater Valeriae, quī proximō annō ex urbe Herculāneō effūgit. L. Valerius, L. fīlius, iuvenis XVIII annōs nātus, et Valeria Caeliola, L. fīlia, quoque cum sorōre suā manent. “vōs enim decet,” inquit Vipsānius, iuvenis summae benignitātis summaeque pietātis, “nōbīscum per tōtam vītam manēre. nam sine dubiō dī omnēs, quī vōs servāvērunt nōbīsque reddidērunt, fortūnam optimam omnibus semper dabunt, quī vōs in domō suā accipiant. et sine dubiō mē decet, mī Valerī, ut gener tuus, tē in domō meā per tōtam vītam accipere, ut dīs et uxōrī meae pietātem ostendam.”