Category Archives: Lectio XXXIX

Lectionis XXXIX Fabella Prima

postrīdiē māne Lūcius ad optiōnem Sextum Fabium epistulam mīsit.
Lūcius Fabium ad domum suum epistulā arcessīvit.
Fabius in animō volvēbat cūr epistula missa esset.
epistulā acceptā, Fabius nesciēbat quārē arcessītus esset.

Lectionis XXXIX Fabula Longa I

Lūcius rem explicat

paulō post hōram prīmam, ancilla Lepida Sextum Fabium et Marcum Aburium ad tablīnum dūxit, ubi Lūcius Valerius tribūnus adventum anxius exspectābat. Fabiō Aburiōque salūtātīs ancillāque dīmissā, Lūcius, “fortasse,” inquit, “incertī estis quārē arcessāminī.”  Fabius et Aburius celeriter cōnsēnsērunt sē causam ignōrāre.  tum Lūcius “nōs oportet,” susurrābat, “hanc rem maximī mōmentī clam inter nōs tenēre.  nēminem decet causam colloquiī cognōscere; nēminem decet locum cognōscere, quō paucīs post horīs nōs oportēbit iter facere. iūs iūrandum oportet inter nōs darī.”

Lectionis XXXIX Fabula Longa II

servī Lūciō dignī

Lūciō, cum ad Germāniam prīmus iter fēcisset, ūnus servus fidēlis erat, Cloanthus nōmine. Quartus Vipsānius, marītus Valeriae, Cloanthum Lūciō dōnō dederat.  “tē enim oportet,” inquit, “servum fidēlem et coquum optimum habēre.  Cloanthum meum igitur tibi dare in animō habeō.  verna patris meī est ille, cuius pater familiae nostrae coquō optimō et fidēlī multōs per annōs nunc iam est.  Cloanthus optimē coquere, optimē labōrāre potest; mihi tamen et Valeriae haud opus est coquī secundī.  Cloanthum igitur tibi mandō, ut tibi quoque optimē serviat.”

Lectionis XXXIX Fabula Longa III

Lūcius testāmentum scrībit

hīs proximīs mēnsibus Cloanthus cotīdiē vōta precēsque dīs omnibus offert.  Cloanthus enim gaudet et laetātur, quod servī et ancilla, ā dominō suō in vīcō proximō ēmptī, summō auxiliō sibi sunt.  Ambiorix, quī scrība optimus est, epistulās ā Lūciō dictātās perītē et celeriter scrībere potest.  Rēgulus et Dumnorix pavimenta domūs lavant et vestēs optimē purgant.  et Lepida ancilla cibum vīnumque Lūciō ferre solet.  Lūcius quoque laetātur et dīs omnibus grātiās agere solet.  “nōnne enim,” sēcum putat, “dī ipsī Drūsillam nostram mōvērunt ut illam epistulam scrīberet?  et nisi Drūsilla id illō ipsissimō diē fēcisset, servōs meōs optimōs numquam ēmissem.”

Lectionis XXXIX Fabula Longa IV

Arminius et Rūfus

fortasse, lectōrēs cārissimī, fāta illīus mīlitis, quem, ab optiōne vehementer vituperātum, Lūcius prīmō mīlitiae suae diē servāvit, vōbīs quoque sunt cūrae?  fortasse vōs, tamquam Lūcius, mīrābāminī quid malī, quid stultī, quid improbī commīsisset ille, cui nōmen Mānius Fabius Rūfus erat.  proximō diē post adventum Lūciī, ille optiō Marcus Claudius Arminius, quī mīlitem tam impiē quam vehementer prō portā castrōrum legiōnis vituperāverat, tertiā hōrā cērās centūriōnī suō, M. Aburiō, trādidit, in quibus peccāta omnia Rūfī patefacere temptāverat.  cērīs dīligenter perlectīs centūriō attonitus, “mī Arminī,” rogāvit, “num hās cērās tribūnō nostrō, illī Lūciō Valeriō, trādere in animō habēs?  sine dubiō, sīcut tū in cērīs scrīpsistī, ille Rūfus nōnnumquam stultē, nōnnumquam lentē officia sua perficit; ille tamen officia sua semper perficit.  cūr igitur Rūfum ē numerō mīlitum expellī vīs?  cūr verberārī et necārī et in maximō cruce suspendī?  cur tibi Rūfus odiō est, mī Arminī?  hoc ideō rogō, quod sine dubiō tribūnus noster, ille Lūcius Valerius, eadem tē rogābit, sī forte illī cērās hōc modō scrīptās trādideris.”

Lectionis XXXIX Fabula Longa V

comitēs itineris perīculōsī

Arminius, postquam cum Lūciō Valeriō hoc colloquium difficillimum habuit, nōnnūllōs mēnsēs mīlitem Mānium Fabium Rūfum dīligenter īnspiciēbat, numquam tamen verberāvit, numquam castīgāvit.  Fabius igitur Rūfus, cum Arminius sē pūnīre dēsīssset, multō melius quam anteā sē gerere coepit.  paucīs post mēnsibus ille centūriō Sextus Iulius Postumus, quī quīnque et vīgintī annōs in Legiōne V Aulādīs mīlitāverat, ēmeritum suum accēpit.  “quis,” rogāvit Postumus anxius, “dignus est, quī centūriam meam dūcat?”  lēgātus, postquam tribūnōs et centūriōnēs omnēs cōnsuluisset, Arminium attonitum centūriae, cui Postumus septem annōs praefuerat, praefēcit.  lēgātus quoque Fabium Rūfum, valdē attonitum, ad ordinem optiōnum sustulit et “mī Fabī Rūfe,” inquit, “mīlitem tam dīligentem quam tē, optiōnem tam diligentem quam illum Arminium, rārō vīdī!  sine dubiō vōs decet centūriam eandem dūcere!”