Category Archives: Lectio XXXIV

Lectionis XXXIV Fabella Prima

34-1a-househodiē Lūcius in domō Vipsāniī et Valeriae sedet. domum suam vidēre haud potest.

“utinam in domō meā sedērem!” sēcum susurrat.

Lectionis XXXIV Fabula Longa I

Lūcius et Caeliola lūgent

34-2-1hodiē māne, dum Vipsānius clientēs suōs in tablīnō salūtat, Lūcius trīstis in cubiculō manet. Caeliola quoque, valdē lacrimāns, in cubiculō fāta patris urbisque trīstissima lūget. Valeria, quae lacrimās ūlūlātūsque frātris et sorōris audit, sollicita cubiculum Caeliolae ingreditur, sōlācium sorōrī suae ferre temptātum. “Caeliola mea,” inquit, “utinam nē lacrimārēs! utinam urbs Herculāneum nunc stāret! utinam tibi quid sōlāciī nunc iam ferrem!” Caeliola lacrimāre dēsinit et, “ō soror mea,” Valeriae respondet, “quam benigna es! quam mātrī nostrae similis!” tum lacrimīs ūlūlātibusque sē trādit et “heu! heu!” clāmat, “heu sepulcrō mātris! heu Dīs Mānibus! heu urbī dēlētae! utinam in viīs urbis Herculāneī nunc iam stārem! utinam querēlās clientium patris nunc iam audīrem!”

Lectionis XXXIV Fabula Longa II

advenit Valerius ipse

34-3-1Vipsānius, ūlūlātibus uxōris et Lūciī et Caeliolae audītīs, sollicitus extrā cubiculum stat. “utinam,” sēcum putat, “causam dolōris plānē intellegerem! utinam verba aptissima cārissimīs meīs dīcerem! ō dī quaesō, prō pietāte meā, mihi auxilium date!” tum Vipsānius cubiculum ingreditur, sōlācium ferre temptātum.