Category Archives: Lectio XXXIII

Lectionis XXXIII Fabella Prima

33-1a-talkhodiē Lūcius et Caeliola cum Lolliā et Marcō Vipsāniō colloquuntur.

crās māne Lūcius et Caeliola per viās festīnābunt.

Lollia cognōscit Lūcium et Caeliolam crās māne per viās festīnātūrōs esse.

Lectionis XXXIII Fabula Longa I

Lūcius et Caeliola iter faciunt

Lūcius Valerius, postquam Gallicum Dulcissimamque līberāvit eīsque popīnam mandāvit, Lolliae Marcōque Vipsāniō valedīxit. tum Milphiō lībertus lōra manibus tenēbat et “heus! heus!” exclāmābat. tum duō mūlī, quī carpentum trahēbant, lentē per viās urbis Neāpolis prōgrediēbantur. Lūcius ipse imāginēs māiōrum, quās sēcum ex urbe Herculāneō tulerat, manibus suīs tenēbat. quattuor servī post carpentum ambulābant, ex quibus duō cum Lūciō Caeliolāque ex urbe Herculāneō effūgerant, duōs M. Vipsānius Lūciō Caeliolaeque nūper dederat. servī, ā Vipsāniō nūper datī, trīstēs tacitīque prōcēdēbant; bene enim cognōscēbant sē numquam iterum urbem Neāpolim vīsūrōs esse.

Lectionis XXXIII Fabella Secunda

“heus!” exclāmāvit Lūcius, “nōnne sōl dē caelō dēscendit? mox caupōnam intrābimus.”

servī intellegēbant Lūcium Caeliolamque mox caupōnam intrātūrōs esse.

servī intellegēbant caupōnam mox ā Lūciō Caeliolāque intrātum īrī.

Lectionis XXXIII Fabula Longa II

ad domum Vipsāniī advenītur

longum post iter, Lūcius et Caeliola tandem ad urbem Mediolānum advēnērunt. prope urbem erat vīlla rūstica familiae Vipsāniae, ubi Milphiō carpentum mūlōsque servīs Vipsāniī mandāvit. servī, quī adventum Valeriōrum exspectāverant, laetī nūntium ad urbem mīsērunt.  nūntius, urbem ingressus, per viās ad domum urbānam Vipsāniī contendit. verbīs nūntiī audītīs, maximē gaudēbant Valeria et Vipsānius.

intereā Lūcius et Caeliola cum Milphiōne servīsque per portās urbis prōcessērunt. prope portās stābat Quārtus Vipsānius ipse, iuvenis summae dignitātis, decem servīs comitantibus. Vipsānius, Lūcium Caeliolamque amplexus, “dīs omnibus grātiās maximus agimus, quod vōs vīvōs nōbīs reddunt!” exclāmāvit. tum Vipsānius ipse Lūcium Caeliolamque ad domum duxit, ubi Valeria anxia eōs exspectābat. duō puerī, Marcus et Publius, prope mātrem suam stābant.

Lectionis XXXIII Fabula Longa III

fāta amīcōrum

Lūcius et Caeliola fessī et ēsurientēs prandium magnum et splendidum in triclīniō cōnsūmēbant. servī Vipsāniī cibum optimum vīnumque optimum praebēbant.

post prandium omnēs ad ātrium revēnērunt, rēs gestās nārrātum et audītum. tandem Valeria, “mī frāter cārissime,” rogat, “quis amīcōrum nostrōrum superest? cuius fāta incerta?” Lūcius lacrimāns explicat sē fāta multōrum non iam cognōvisse. “num clientem patris, illum Lollium, cōnspexistis?” rogat Valeria. “valdē timeō, quod Lollius vir maximae contumācīae est.” Lūcius trīstis explicāvit Cāium Macciamque Lolliam iterum iterumque Lollium fugere incitāvisse, Lollium tamen iterum iterumque recūsāvisse.