Category Archives: Lectio XXXII

Lectionis XXXII Fabella Prima

ōlim Valerius rēs administrāvit. hodiē tamen Lūcius rēs administrat.

clientēs intellegunt Valerium ōlim rēs administrāvisse.

clientēs intellegunt rēs ōlim ā Valeriō administrātās esse.

Lectionis XXXII Fabula Longa I

quid facere dēbēmus?

32-1-1stayinnaplesquattuor post diēs, Lūcius et Caeliola cum Marcō Vipsāniō anxiī colloquēbantur. “crēdō patrem meum in istā urbe periisse,” Marcō Vipsāniō susurrābat Lūcius. “plānē enim intellegimus nihil nūntiī ā Valeriō venīre. quid facere dēbēmus, mī amīce? quid nōbīs suādēs?”

Vipsānius trīstis cōnsēnsit Valerium cinere vel flammīs necātum esse. “sine dubiō,” addidit lacrimāns, “vōs decet nōbīscum per tōtam vītam manēre, vōbīs sī placet. nam pater vester uxōrī meae patrōnō optimō erat. mē igitur decet vōs in cēnāculō meō accipere.”

Lectionis XXXII Fabula Longa II

lībertī pietātem ostendunt

32-3-1takeslavesextrā īnsulam, ubi M. Vipsānius cum Lolliā et familiā in cēnāculō pulchrō habitābat, stābat carpentum magnum. Milphiō lībertus, lōra manibus tenēns, prope carpentum stābat. prope Milphiōnem stābat Optimus, lībertus Valeriī, quī rēs familiae Valeriae in urbe Mediolānō administrāre solēbat. duo servī, quōs Valerius ipse ōlim Optimō dederat, prope carpentum stābant. “mī domine Lūcī,” inquit Optimus, “nōnne tē decet hōs servōs, quōs pater tuus mihi dederat, nunc accipere? nōnne mē decet beneficia patris ita commemorāre?”