Category Archives: Lectio XXXI

Lectionis XXXI Fabella Prima

Lūcius et Caeliola, postquam ex urbe Herculāneō effūgērunt, sollicitissimī patrem suum quaerēbant.

“pater! mī pater, ubi es?” iterum iterumque sollicitī clāmābant.

“fortasse,” inquit Milphiō, “Valerius noster in urbe periit.”

tandem Lūcius et Caeliola crēdēbant Valerium in urbe nōn periisse.

Lectionis XXXI Fabula Longa I

Lūcius et Caeliola salūtem petunt

Lūcius et Caeliola, postquam ex urbe Herculāneō effūgērunt, celeriter ad urbem Neapolim prōcessērunt. “nōs enim fessissimōs oportet,” inquit Lūcius, “paucōs diēs ibi manēre.  sine dubiō pater noster quoque, cum ex urbe exierit, ad urbem Neāpolim prōcēdet.  et, sī forte ad Mediolānum prōcesserit, facile erit nōbīs epistulam ad Valeriam nostram mittere, rem tōtam patefactum.”

postquam igitur per portās urbis apertās cucurrērunt, ad īnsulam pulchram contendēbant, ubi Lollia cum marītō suō Marcō Vipsāniō in cēnāculō splendidō habitābat. Cāius Lollius, frāter Lolliae, cum mātre Macciā et frātre parvulō Quārtō quoque aderat.

Lectionis XXXI Fabella Secunda

ōlim Valerius rēs administrāvit. hodiē tamen Lūcius rēs administrat.

clientēs vident Lūcium hodiē rēs administrāre.

clientēs vident rēs ā Lūciō hodiē administrārī.

Lectionis XXXI Fabula Longa II

servus nūntium optimum fert

paucīs post diēbus, servus Lolliae ad domum Valeriae et Vipsāniī pervēnit. iānitōrem salūtāvit et “quaesō, amābō tē, hanc epistulam dominō dominaeve quam celerrimē trāde!” inquit. cognōscēbat enim servus epistulam nūntium optimum continēre; cognōscēbat nūntium optimum epistulā continērī.

Lectionis XXXI Fabula Longa III

precēs Caeliī

This is another “lost story” published for the first time.  It was approved by the MHCHS Latin Family in October 2013, but was not published until now.