Category Archives: Lectio XXX

Lectionis XXX Fabella Prima

28-1ahodiē Valerius in tablīnō sedet.

servus dīcit Valerium in tablīnō sedēre.

Lectionis XXX Fabula Longa I

familia Caelia fugit

28-2-1Caelius sollicitus prope larārium stat et dīs parentibus precēs effundit. “quid mihi suādētis, ō dī parentēs?” rogat. “heri, cum per agrōs ambulābam, subitō vīdī fumum flammāsque ē summō monte ascendere! hodiē māne, quandō istum Cnaeum vituperābam, subitō sēnsī terrās vehementer tremere! quid facere dēbeō, mī pater? quid mihi suādēs, mī ave carissime?” Caelius trīstis et sollicitus prope larārium manet.

Lectionis XXX Fabula Longa II

mōns Vesuvius cīvēs terret

cīvēs per viās urbis Herculāneī contendēbant, montem Vesuvium spectātum. vīdērunt fūmum flāmmāsque in caelum ascendere; sēnsērunt cinerēs lapillōsque dē caelō dēcidere. plūrimī perterritī “quid facere dēbēmus?” inter sē rogābant et respondēbant. “sine dubiō,” clāmābant multī, “nōbīs ex hāc urbe effugiendum est!”

Lectionis XXX Fabula Longa III

Valerius deōs precātur

30-3acum Valerius in ātriō, dīs mānibus precēs adhibēns, effigiem abavī manū tangēbat, Lūcius et Caeliola sollicitī subitō ātrium intrāvērunt, sōlācium patrī suō ferre temptātum. “pater, mī pater,” inquit Lūcius trīstis, “num lacrimās deōsque precāris, quod mātrem cārissimam memoriā tenēs?” Caelia enim, uxor Valeriī māterque Valeriae et Lūciī et Caeliae, morbō gravissimō afflicta, octō ante mēnsibus perierat. Valerius, valdē lacrimāns, ad sepulcrum cotīdiē prōcēdēbat, vīnum cibumque dīs Mānibus oblātum. et saepe, cum ad domum rediit, Valerius multās hōrās prō lārāriō stābat, dīs Mānibus et effigiēbus māiōrum precēs et vōta adhibēns. Lūcius et Caeliola igitur crēdēbant patrem flēre, quod mātrem cārissimam memoriā tenēbat.

Lectionis XXX Fabula Longa IV

familia Valeria effugere cōnātur

30-5-1earthquakesubitō terra maximē tremuit. Milphiō perterritus per iānuam domūs festīnāvit et “heus, mī domine,” exclāmāvit, “nōnne nōs oportet effugere priusquam dī ipsī urbem et domum cum istō monte dēleant? nōnne tē decet imāginēs māiōrum dē mūrō dēmovēre servātum?”

Lectionis XXX Fabula Longa V

quid Valeriō accidet?

30-6-2nogravesValerius fessus et trīstis, “mī līberī,” identidem susurrābat, “quaesō, vōs amābō, mē in hāc urbe relinquite! volō enim in urbe meā perīre; volō cum uxōre meā sepelīrī! quaesō, vōs amābō, mē hīc relinquite, vōsque servāte!”

Lūcius tamen obstinātus manūs Valeriō firmē tenēbat. “mī pater,” susurrābat, “nōnne intellegis istum montem sepulcra cum urbe dēlēre? etiamsī tē hīc relinquēmus, iuxtā mātrem sepelīrī nōn poteris! num insepultus perīre vīs? num umbra vel lemur fierī vīs? num per tōtam orbem terrārum semper errāre vīs?”