Category Archives: Lectio XXVIII

Lectionis XXVIII Fabella Prima

28-1aboysfeastseparatehodiē Lūcius et Cāius et Cnaeus iuvenēs, nōn puerī sunt.

quattuor ante mēnsibus, Lūcius diem nātālem celebrāvit. Lūcius iam quattuordecim annōs nātus est. nōn iam puer, sed iuvenis est.

Lectionis XXVIII Fabula Longa I

iuvenēs togam virīlem sūmunt

28-2a-caellettersextō diē ante festum Līberālium, scrīpsit Caelius epistulam, quam vīlicō suō trādidit. “mī Ūtilis,” inquit Caelius, “tē oportet hanc epistulam, ad urbem Herculāneum portātam, illī Valeriō Capitōnī trādere. diēs enim Līberālium appropinquat, et Valerium decet cum familiā suā Rōmam prōgredī, Līberālia in templō Līberī ipsō celebrātum. haud enim decet Lūcium, fīlium equitis Rōmānī, togam virīlem in urbe Herculāneō sūmere!”

Lectionis XXVIII Fabella Secunda

hodiē māne Lūcius ante prīmam lūcem surrēxit et per domum ad tablīnum, ubi Valerius iam sedēbat, tacitē prōgrediēbātur.  Lūcius, tablīnum ingressus, “pater, mī pater,” susurrāvit, “sine dubiō tū, vir summae sapientiae, mē ad urbem Neāpolim prōgressum paucīs ante diēbus vīdistī et causam itineris nōvistī.”

Lectionis XXVIII Fabula Longa II

Valerius epistulam Caeliī legit

28-3a-ValangryValerius, in tablīnō suō sedēns, nunc iam rātiōnēs condiciōnēsque ā clientibus scrīptās legit. “heus!” susurrat, “odiō mihi sunt omnia haec!” Milphiō, tablīnum ingressus, Valerium ita susurrantem audit et “heus,” sēcum putat, “nōnne valdē vexātus est dominus meus? utinam nē istam epistulam dominō trādam!” Valerius tamen Milphiōnem cōnspicātur et “Milphiō! quid est?” inquit. “cūr hūc ingrederis? quid manū fers?” Milphiō, “ō mī domine,” Valeriō respondet, “nōnne ille Caelius Caldus, adfīnis tuus, tibi hanc epistulam mittit?” Valerius, graviter suspirāns, “ēhem!” respondet, “sine dubiō rēs maximī mōmentī, ut semper, in hāc epistulā īnsunt. et sine dubiō servus etiam nunc in ātriō morātur, responsum meum exspectāns. vae! heu! trāde mihi istam epistulam, Milphiō!” Valerius epistulam, ā Milphiōne apertam et trāditam, legere incipit. Milphiō attonitus audit; nihil tamen respondet. tum Valerius epistulam dēicit et “medius fidius!” exclāmat īrātus, “vae īnsolentiae!”

Lectionis XXVIII Fabella Tertia

28-3a-Valangryepistulā dictātā, Milphiō dominō tabellās trādidit.

tabulīs perlectīs, Valerius Milphiōnem laudāvit.

Valeriō Milphiōnem laudante, Caelia ē tablīnō exiit.

mātre exeunte, Lūcius sē post columnam cēlābat.  “utinam nē māter mē cōnspicētur!” sēcum susurrābat.

Lūciō post columnam cēlātō, Caelia, ad medium peristylium prōgressa, librum poētae Ovidiī iterum sūmpsit.

librō iterum sūmptō, mātre intentē versūs legente, Lūcius tablīnum patris iterum intrāvit.

 

Lectionis XXVIII Fabula Longa III

Caelius et Vipsānia epistulam legunt

28-4a-caeliusangryper tōtam Caeliī vīllam festīnātur et clāmātur. Caelius enim īrātissimus, postquam epistulam ā Valeriō scrīptam lēgit, servōs ancillāsque vituperāre coepit. “num quis hunc cibum foedum ēsse potest!” in culīnā exclāmāvit. “num quis in hōc cubiculō sordidissimō quiēscere potest?” exclāmāvit, ancillās ad cubiculum arcessītās castīgāns.

Lectionis XXVIII Fabula Longa IV

diēs Līberālium

28-5a-cnaeuslarardiēs Līberālium adest. Rōmae Cnaeus, apud Claudium Pulchrum cum pātre mātreque manēns, hōrā prīmā surgit et ad ātrium domūs prōcēdit. Cnaeus, nunc iuvenis, verba sollemnia locūtus, prō lārāriō stāns, bullam suam dīs parentibus offert et togam praetextam exuit. pater māterque lacrimantēs Cnaeum togā pūrā vestiunt. tum, paucīs amīcīs clientibusque comitantibus, familia Caelia per viās Urbis ad templum Līberī prōgreditur. plūrimae pompae per viās ad templum prōgrediuntur, quod tot iuvenēs Rōmae togam virīlem hodiē sūmunt.