Category Archives: Lectio XXVII

Lectionis XXVII Fabella Prima

Valerius, in tablīnō sedēns, epistulam ā Quartō Vipsāniō senātōre scrīptam legit.

“ego cum fīliō meō, fīliam tuam in matrimōnium mox ductūrō, ad urbem Herculāneum mox iter faciam,” inquit Vipsānius.  “nōbīs enim, urbem Herculāneum vīsitantibus, necesse erit domum aptam quaerere.  nōnne enim fēminās, in matrimōnium ductās, decet domūs marītōrum intrāre?  nōnne iuvenēs, uxōrēs in matrimōnium dūcentēs, decet ad līmina propria cōnsistere?  nōnne fēminae nūptūrae domūs marītōrum, nōn amīcōrum, intrāre dēbent?”

Milphiōnī, responsum scrīptūrō, Valerius stilum cērāsque offert.  “nōnne sapientissimus est ille Vipsānius,” sēcum putat Valerius.  “nūptiīs rīte celebrātīs, sine dubiō Vipsānius domum pretiō aequō vēndet.  mē certē decet Vipsānium, auxilium meum in hanc rem quaerentem, adiuvāre.”

Lectionis XXVII Fabula Longa I

Vipsānius domum emit

27-1aduōbus mēnsibus ante diem nūptiārum, Quārtus Vipsānius domum urbānum in urbe Herculāneō ēmit, quod necesse erat Vipsāniō, fīliō suō, uxōrem in domum diē nūptiārum dēdūcere. Vipsānia Caeliī, soror eius, et marītus vīllam Caeliī in hanc rem obtulerant; Quārtus tamen Vipsānius, “vōbīs grātiās maximās agō,” responderat, “sed fīlium meum haud decet spōnsam in domum mūtuam dēdūcere! praetereā, haec vīlla duōbus mīlibus passuum ab urbe abest. hospitēs ergō et amīcī, quī dēductiōnem comitantur, sī hāc vīllā ūtēmur, iter difficillimum et longum et nocturnum facient. mē decet domum urbānum in hanc rem emere!”

Lectionis XXVII Fabula Longa II

nūptiae Lolliae

27-2aMarcus Vipsānius, pātruēlis Vipsāniī, iuvenis ingeniī optimī maximaeque industriae, orbus pārentibus erat. quamquam Quārtus Vipsānius ipse senātor Rōmānus et dītissimus erat, Marcō Vipsāniō nūllae erant dīvitiae. librāriam parvam in urbe Neapolī tenēbat, in quō vīgintī scrībae cotīdiē labōrābant.

ōlim Vipsānius “vae Marcō nostrō!” inquit. “sēdecim enim annōs nātus, uxōrem dignam invenīre haud potest! quis enim hospitum nostrōrum fīliam Mārcō dabit? nēmō certē, quod modō tam plēbēiō labōrat ille! vae Marcō, et vae familiae nostrae!”

Lectionis XXVII Fabula Longa III

Lūcius trīstis cum Fabiō colloquitur

27-3-1Lūcius Valerius tamen, postquam Marcus Vipsānius Lolliam uxōrem dūxit, trīstis per viās urbis Herculāneī errāre solēbat, quod Lollia sibi magnō cordī erat. nōnnūllōs post diēs Fabiō magistrō in viā ambulantī forte occurrit et, “salvē, mī magister veterrime,” inquit. Fabius, quī rēs maximī mōmentī in animō volvēbat, “heus!” exclāmāvit, “quis mē appellat?” mox tamen Lūcium agnōvit et “mī discipule, mī Lūcī, quid agis?” laetus rogāvit.

Lectionis XXVII Fabula Longa IV

Fabius fābulam nārrat

27-4-1“ōlim,” inquit Fabius, “leō, per silvās ambulāns, forte laqueō captus, auxilium magnā vōce quaerēbat. cui appropinquāvit mūs minimus et ‘mī leō,’ attonitus rogāvit, ‘cūr tē ita vexās? cūr vehementer fremis?’ leō trīstis et īrātus laqueum dēmōnstrāvit et, ‘mī mūs,’ supplex rogāvit, ‘nōnne mē adiuvāre potes? tū enim, quī minimus es, dentibus laqueum abrōdere potes. sī mē in hōc tantō discrīmine adiuveris, beneficiōrum tuōrum semper meminerō! semper tibi beneficia libēns reddam, mē sī līberāveris!’ mūs libenter cōnsēnsit et mox rem cōnfēcit.

Lectionis XXVII Fabula Longa V

Rapidus mūs fābulam nūptiālem nārrat

dum familia Valeria rēs nūptiālēs parat, Ferōx et Medūsa canēs in peristyliō dormiunt. Fortis et Celer, fīliī Ferōcis et Medūsae, iuxtā parentēs dormiunt. prope culīnam, in cavō parvō, Rapidus mūs cum familiā per rīmam prōspicit. Rapidus tamen, “heus!” inquit, “nihil intellegitis! hoc enim, ut pater meus cotīdiē explicāre solēbat, haudquāquam cavus, sed cēnāculum est!”

Lectionis XXVII Fabula Longa VI

Lūcius multa discit

paucīs diēbus post nūptiās Lolliae et Vipsāniī, proximō diē post hoc Fabiī colloquium, Lūcius Valerius ante prīmam hōram surrēxit, ad urbem Neāpolim iter factum.  “mē enim oportet,” sēcum putābat, “cum illō Marcō Vipsāniō colloquium habēre.  nōnne enim, annīs futūrīs, post mortem patris meī, ego patrōnō Vipsāniō et Lolliae erō?  nōnne igitur mē decet cum Vipsāniō dē rēbus maximī mōmentī colloquī?”