Category Archives: Lectio XXVI

Lectionis XXVI Fabella Prima

26-1aōlim Lollia in cēnāculō sedēbat.

Maccia cēnāculum intrāvit et circumspectāvit.

Maccia Lolliam in cēnāculō sedentem cōnspexit et salūtāvit.

Lollius vōcem Macciae Lolliam salūtantis nōn audīvit.

Lectionis XXVI Fabella Secunda

26-2aCnaeum Caelius audīvit. Cnaeus enim “vae! heu!” identidem clāmābat.

Caelius Cnaeum arcessīvit. Caelius Cnaeum arcessītum castīgābat.

Lectionis XXVI Fabella Tertia

This story, critical for the plotline in Lectiōnēs XXVI and beyond, was “temporarily lost” … the MHCHS Latin Family approved it in Spring 2012, but it was not published until Fall 2014.

Lectionis XXVI Fabula Longa I

familia Lollia nūptiās parat

in somniīs Lūciī….

26-3aMaccia in cēnāculō stābat et lacrimās retinēre temptābat. Lollia mātrem lacrimantem audīvit et sollicita “māter mea, cūr lacrimās?” rogāvit. “num trīstis es, quod diēs nūptiārum meārum advenit?” Maccia ā Lolliā sīc interrogāta, “ō mea fīlia,” respondit, “lacrimās laetās effundō! mātrem tamen decet lacrimāre cum fīlia nūptūra sit. tertiā enim post diē tū mātrōna et uxor eris! tertiā enim diē ille Mārcus Vipsānius tē in mātrimōnium dūcet! laetissima sum; ergō lacrimō.”

Lectionis XXVI Fabella Quarta

in somniīs Lūciī …

hodiē Lollia in cēnāculō sedet.

tertiā post diē Lollia Mārcō Vipsāniō nūbet.

hodiē Lollia, tertiā post diē Mārcō Vipsāniō nūptūra, in cēnāculō sedet.

Lectionis XXVI Fabula Longa II

familia Valeria nūptiās parat

per tōtam domum Valeriī gaudētur et celebrātur. hodiē enim vespere Quārtus Vipsānius Valeriam in mātrimōnium dūcet. Valerius igitur et Caelia mātūrē ē lectō surgunt et ad ātrium contendunt, ubi Valeria ipsa etiam nunc prō larāriō stat. Valeria verba sollemnia prōnuntiat et bullam pupāsque lāribus dēdicat. Caelia, fīliam suam amplexa, lacrimīs sē trādit. Valeria attonita, “māter mea, “ exclāmat, “num tē decet lacrimāre? nōnne tē decet gaudēre, quod Vipsāniō, iuvenī optimō quem omnēs dīligimus, nūbere iam parō?” Caelia autem Valeriae, “ō fīlia mea,” respondet, “nōnne gaudēns lacrimō? multōs post annōs, quandō fīliam tuam diē nūptiārum vidēbis, lacrimās meās memoriā tenēbis et tandem intellegēs. sed ubi est pater tuus?”

Lectionis XXVI Fabula Longa III

Caelia Valeriam vestit

26-5-1in ātriō domūs, Valeria togam suam praetextam exuit et tunicam rēgillam induit. Caelia crīnēs Valeriae in sex partēs hastā cōmit et vittīs retinet. tum Caelia, fīliam suam amplexa, “mihi laetandum est, Valeriola mea, quod hodiē vespere iuvenī optimō nūbēs!” māterfamiliās, haec verba locūta, flammeō caput Caeliae involvit. tum, fīliam iterum amplexa, lacrimīs iterum sē trādit. Valeria, mātrem quoque amplexa, “ō mater mea,” inquit, “quaesō, amābō tē, nē lacrimēs! nōnne ego ipsa gaudeō? nōnne iuvenis optimus mē uxorem vespere dūcet? quaesō, amābō tē, nē lacrimās ita effundās!”

Lectionis XXVI Fabula Longa IV

Gallicus cēnam nūptiālem parat

dum Caelia et Valeria in ātriō Herculem precantur, in culīnā domūs clāmātur et festīnātur. Gallicus enim coquus ultimās cēnae nūptiālis epulās parāre cōnātur. “heus!” clāmat ille, “ubi est mustum? ubi folia laurea? mē oportet mustāceum celeriter cōnficere – sed quis mustāceum sine mustō foliīsque facere potest? vae! heu!”