Category Archives: Lectio XXV

Lectionis XXV Fabella Prima

25-1-1hodiē Valerius epistulam dictat.

heri Valerius epistulam dictābat.

crās Valerius epistulam dictābit.

Lectionis XXV Fabella Secunda

Valerius mox ē domō exībit et ad sepulcra māiōrum prōcēdet.  subitō tamen īnfantem Casinae mortuum memoriā tenet et “hem, hem!” vōce tranquillā susurrat, “fortasse nōs decēbit sacrificia Dīs Mānibus infantis Casinae quoque offerre!  sine dubiō Casina nostra nūper aegrōtābat, quod īnfāntem multōs annōs neglegēbāmus!  sine dubiō nōs oportēbit imāginem īnfantis facere et sacrificia multa offerre!”

Lectionis XXV Fabella Tertia

in viā prope mūrōs urbis Herculāneī stant multa sepulcra.  cīvēs enim Herculānēnsēs corpora mortuōrum cremāre, cinerēs in sepulcrīs pōnere solent.  cum diēs nātālēs mortuōrum adsunt, plūrimī cīvēs ad sepulcra contendere solent, vōta et sacrificia Dīs Mānibus oblātum.  “crās,” inquit Valerius, “ego quoque ad sepulcra māiōrum ambulābō, quod vōta precēsque Dīs Mānibus patris et matris offerre volō.  mē certē decēbit statuam īnfantis Casinae ibi pōnere, Dīs Mānibus īnfantis vōta et sacrificia offerre.  sīc enim īnfantem colere, īramque ā familiā meā āvertere poterō.”

 

Lectionis XXV Fabula Longa I

diēs Parentālia

diēs Parentālia adest. hodiē omnēs Rōmānī sacrificia et vōta dīs parentibus offerunt. “dī parentēs,” inquiunt, “sī nihil laudis, nihil precum, nihil cibī accipiunt, saepe īrāscuntur et neglegentēs pūniunt. necesse est nōbīs poenās deum parentum vītāre!”

Lectionis XXV Fabula Longa II

ad sepulcra sacrificātur

sepulcra familiae Valeriī, ut mōs est, extrā mūrōs urbis Herculāneī stat. Rōmānī enim sepulcra māiōrum prope viās exstruere solent. Valerius igitur, postquam ē domō suā exiit, per viās urbis ad portam Pompēiānam celeriter prōcessit. ibi stant multa sepulcra, quae cīvēs Hercuānēnsēs māiōribus suīs per annōs exstrūxērunt. Valerius, cui locus nōtissimus et cārissimus est, celeriter per viam ambulāvit, sepulcra parentum suōrum vīsitātum. sēcum ferēbat vīnum et sal et panem et alia dōna, quae Lūcius Valeriaque in domō parāverant. “mē enim oportet,” sēcum susurrābat, “haec dōna parentibus meīs offerre. haud mē decet illōs offendere; necesse est mihi dōna offerre, precēs adhibēre, cōnsilia parentum quaerere. ō dī parentēs! utinam līberīs meīs faveātis! ego igitur vōbīs vōta precēsque mox dabō, mox offeram.”

Lectionis XXV Fabula Longa III

dōnum aptissimum

This story, commissioned from Tres Columnae subscribers Atalanta C and Julia C in April 2013, explains how Diāna canis came to live with the Caelii rather than the Valerii.

Lectionis XXV Fabula Longa IV

Trux Diānae occurrit

This story is the first-ever collaborative composition by a Tres Columnae Project author (Justin) and a teacher-subscriber (Emily). It was composed between sessions at the first-ever Digital Classics Association meeting in Buffalo, NY, in April 2013.

Lectionis XXV Fabula Longa V

Caelius et Vipsānia trīstēs

This story was co-created by Mr. Schwamm and the MHCHS Latin Family in Spring 2014.  The co-created section begins on page 5.

Caelius ad urbem Herculāneum prōcesserat, sorōrem suam vīsitātum, quod diēs Parentālia aderat.  Caelius enim, quī Dīs Mānibus parentum vōta et sacrificia offerre haud solēbat, lacrimās ūlūlātūsque uxōris suae audīre haud volēbat.  “fortasse enim,” Vipsānia clāmāre solēbat, “dī parentēs ipsī mortem fīliī nostrī Cāiī cārissimī nōnnūllōs ante annōs effēcērunt, quod tū impius et audāx sacrificia sollemnia neglegis?  nōnne igitur tē decet plūrima sacrificia, plūrima vōta dīs īrātīs offerre?  num īram deōrum contemnis?”