Category Archives: Lectio XXIX

Lectionis XXIX Fabella Prima

29-1a-val2babiestribus ante annīs Quartus Vipsānius Valeriam in matrimōnium duxerat.

proximō annō Valeria īnfantem, Mārcum nōmine, peperit.

Mārcus igitur īnfāns duōrum annōrum est.

duōbus ante mēnsibus Valeria secundum īnfantem, Pūblium nōmine, peperit.

Lectionis XXIX Fabula Longa I

pessimē dormītur

29-2a-clientswaitin urbe Mediolānō, Quartus Vipsānius cum familiā suā in domō splendidā habitat. cotīdiē māne multitūdō clientium prō domō ante hōram prīmam convenit. “nōnne nōs oportet,” sēcum putant clientēs, “patrōnum nostrum hōrā prīmā salūtāre? nōnne patrōnum nostrum decet hōrā prīmā salūtārī? ille enim patrōnus noster, Quartus Vipsānius, iuvenis summae benignitātis est. patrōnus enim servōs suōs iubet sportulās optimās cotīdiē nōbīs trādere; iubet sportulās optimās cotīdiē nōbīs trādī. nōnne fēlīcissimī et fortūnātī sumus, quod patrōnō nostrō cordī sumus?”

Lectionis XXIX Fabula Longa II

cliēns īnsolentissimus

29-3a-drunkatdoorintereā clientēs extrā iānuam domūs stābant, iānitōrem sportulāsque exspectantēs. cum iānitor iānuam aperuit, ūnus ē clientibus, Lucrētius nōmine, īnsolēns “nōnne tē decet, serve, nōbīs sportulās trādere? nōnne sportulās oportet prīmā hōrā trādī?” plūrimī tamen, audāciā et impietāte Lucrētiī attonitī, “num verba tam audācia et impia prōnuntiāre vīs? num verba audācia et impia in domō patrōnī prōnūntiārī dēbent? heu Lucrētiō īnsolentī! num audāciam tuam patrōnō dēferrī vīs?” Lucrētius tamen ēbrius et īnsolēns, “heu vōbīs stultīs, quī patrōnum ita timētis? nōnne patrōnum ipsum decet adesse, quod hōra prīma est? nōnne –?”

Lectionis XXIX Fabula Longa III

in domō Vipsāniī

29-4a-crabbymaidsintereā, per tōtam domum Vipsāniī ā servīs festīnābātur. clientibus cum sportulīs dīmissīs, servī tōtam domum purgāre parābant. duae ancillae cum scōpīs ātrium intrāvērunt. “heu pavimentō!” exclāmābant īrātae, “nōnne istī clientēs pavimentum nostrum sordidum reddere solent? nōnne pavimentum sordidum verrī et lavārī decet?” haec verba locūtae, ancillae pavimentum sordidum scōpīs purgāre coepērunt.

Lectionis XXIX Fabula Longa IV

Lollia in urbe Neāpolī habitat

29-5a-ValMarcus Vipsānius, postquam Lolliam in matrimōnium dūxit, ad urbem Neāpolim cum uxōre suā revēnit. Vipsānium enim oportēbat ad domum regredī, quod vīgintī servī, in librāriō Vipsāniī labōrantēs, librōs cīvibus Neapolitānīs scrībēbant. Vipsānium quoque decēbat frātrēs sorōrēsque cūrāre. quandō enim pater māterque Vipsāniī morbō gravissimō perierant, M. Vipsānius, quī maximus nātū erat, subitō paterfamiliās XIV annōs nātus erat. trēs ancillae frātrēs sorōrēsque eius custōdiēbant, quod M. Vipsānius ipse ad urbem Herculāneum abierat, Lolliam in matrimōnium ductum. haud tamen Vipsānium Lolliamque decēbat in urbe Herculāneō multōs diēs manēre. “nōs enim decet,” Vipsānius inquit, “frātrēs sorōrēsque meōs cūrāre.” “mē certē oportet,” addit Lollia ērubēscēns, “eōs cognōscere, quod ego, ut uxor Vipsāniī, nunc iam mātrī familiās eīs sum.”

Lectionis XXIX Fabula Longa V

itinera et morbus

tribus mēnsibus ante Pūblium Vipsānium nātum, Valeria, uxor illīus Quartī Vipsāniī Agrippae iūniōris, epistulam servō fidēlī mandātam ad parentēs suōs, in urbe Herculāneō nunc iam habitantēs, mīserat:

“Valeria Vipsāniī parentibus cārissimīs salūtem.  nōnne, mī parentēs carissimī, iter ad urbem Mediolānum mox facere poteritis, mē et Vipsānium meum vīsitātum?  nam ille Marcus noster, nepos vester, nunc iam duōs annōs nātus, vōs saepe quaerit, et – nūntium maximī mōmentī vōbīs praesentibus nūntiāre volō.  utinam celeriter adveniātis, mī parentēs cārissimī!”