Category Archives: Lectio XXIV

Lectionis XXIV Fabella Prima

24-1-1actorsall4hodiē āctōrēs in theātrō fābulam Plautī agunt.

proximā nocte āctōrēs in caupōnā dormiēbant.

heri āctōrēs urbem intrāvērunt.

trēs annōs hī āctōrēs urbem Herculāneum nōn vīsitāverant.

Lectionis XXIV Fabella Secunda

media nox est. in vīllā Caeliī, Cnaeus in lectō suō dormit.  Cnaeus enim fessus post cēnam  obdormīvit, quod hōs proximōs diēs tōta familia Caelia fābulās in theātrō urbis Herculāneī spectāverat.  āctōrēs comoediās Plautī et Terentiī, tragoediās Naeviī et Senecae ēgerant, et omnēs cīvēs Herculānēnsēs, quī ad theātrum contenderant fābulās spectātum, āctoribus vehementer plauserant.

Lectionis XXIV Fabula Longa I

comoedia vel tragoedia

in somniīs Cnaeī …

āctōrēs in theātrō fābulam Plautī agere parant. spectātōrēs in theātrō sedent et fābulam exspectant. in orchēstrā Caelius, vir maximae pecūniae, sedet et rīdet. iuxtā Caelium Valerius cum Lūciō et Cāiō sedet. Fabius, magister puerōrum, quoque adest, quod Caelius eī dōnum optimum dedit. iuxtā Fabium Cnaeus trīstis et īrātus scaenam spectat. Flavius Caesō quoque adest; Sabīna tamen mustēla domī manet.

Lectionis XXIV Fabula Longa II

Fortūnāta partūrit

This is the second-ever contribution by subscribers Atalanta C and Julia C. After you read the story, can you find some places where a verbum temporis plūsquamperfectī might be appropriate?

Lectionis XXIV Fabula Longa III

Caeliola Cnaeum ōdit

This story is another “first” – the first contribution to the Tres Columnae Project by Latin teacher Emily L.

Lectionis XXIV Fabula Longa IV

iuvenis Lolliae aptus

rē vēra …

proximō diē Lollius cum patrōnō suō theātrum intrāverat, āctōrēs in scaenā audītum et spectātum. Lollius iam, ad Valerium versus, “mī patrōne,” susurrāvit, “fortasse nōs decet dē rē maximī mōmentī colloquium habēre.” et Valerius, “mī Lollī, mī amīce,” respondit, “sine dubiō tē decet omnia mēcum commemorāre, quod cliēns fidēlissimus es, et familia tua semper mihi meīsque cordī est. quid igitur commemorāre vīs?” tum Lollius, “mī Valerī,” respondit, “nōnne fīlia mea, Lollia, quattuordecim annōs nunc iam nāta est? mihi tamen et uxōrī meae nihil pecūniae, nihil dōtis, nūllus iuvenis Lolliae aptus est. quid facere dēbeō, mī Valerī?”