Category Archives: Lectio XXIII

Lectionis XXIII Fabella Prima

23-1-1valeriareadshodiē Valeria librum legit.

heri Valeria alium librum lēgit.

trēs ante diēs Valeria illum librum legēbat, quod liber erat longissimus.

Lectionis XXIII Fabula Longa I

ad thermās prōcēditur

23-2-1wakesuphodiē māne Lūcius Valerius ante hōram prīmam surrēxit. postquam sē in triclīniō vestiit, per domum tacitē ambulābat cibum in culīnā quaesītum. in culīnā Gallicus coquus panem caseumque parābat. Lūcius culīnam intrāvit et “heus, mī Gallice!” exclāmāvit, “nōnne mē decet panem caseumque ēsse? ego enim secundā hōrā cum amīcīs meīs ad thermās prōcēdō.”

Lectionis XXIII Fabula Longa II

Lūcius Lolliam animadvertit

23-3-1breakfastLūcius Valerius, postquam ientāculum optimum cōnsūmpsit et coquō Gallicō grātiās ēgit, ē domō exībat amīcum suum, Cāium Lollium, quaesītum. “mē enim decet,” sēcum putābat, “cum Cāiō meō dē rēbus maximī mōmentī colloquī. praetereā, nōs oportet vel balnea vel thermās vīsitāre, diem nātālem Cāī celebrātum.”

Lectionis XXIII Fabula Longa III

ad thermās ambulātur

23-4-1daydreamingin viīs urbis Herculāneī erat turba maxima. cīvēs et servī per viās urbis prōgrediēbantur officia sua perfectum. mercātōrēs in tabernīs clāmābant; caupōnēs ē popīnīs exībant, cibum vel vīnum vēnditum. Lūcius tamen clāmōrēs caupōnum et mercātōrum neglegēbat, quod formam vōcemque Lolliae in animō volvēbat. Cāius quoque clāmōrēs turbāsque neglegēbat, quod avidus balnea et colloquia exspectābat.

Lectionis XXIII Fabula Longa IV

Lūcius et Cāius thermās ingrediuntur

Lūcius et Cāius per urbem ad thermās maximās prōcēdēbant. extrā thermās ōstiārius iuvenēs salūtāvit et “vōs oportet,” inquit, “mihi nummōs dāre sī hās thermās intrāre vultis.” postquam Lūcius ōstiāriō nummōs trādidit, ōstiārius iuvenibus iānuās thermārum aperuit. Cāius in līmine thermārum haesitābat; pavimentum enim apodytēriī avidus spectābat. “quam magnificum est pavimentum!” sēcum susurrāvit, “et quam magnificae thermae!” Lūcius tamen, quī cum patre hās thermās vīsitāre solēbat, pavimentum haud spectābat. “mī Cāī,” inquit, “tē haud decet in līmine haesitāre! nōs enim oportet thermās intrāre et dē rēbus maximī mōmentī colloquium habēre.”

capsāriī in apodytēriō stābant et vestīmenta cīvibus custōdiēbant. capsāriī, postquam iuvenēs cōnspexērunt, clāmāre coepērunt. “heus, vōs! nōnne vestīmenta vōbīs custōdīre dēbēmus?” clāmābant.

Cāius attonitus, postquam clāmōrēs capsāriōrum audīvit, “hem!” sēcum putābat, “fortasse nōs decēbat ad balnea Macrōnis quam hās thermās hodiē īre.  haud enim fās est Lūciō, patrōnō et amīcō meō, tantum pecūniae impendere.”

Lectionis XXIII Fabula Longa V

Cāius rem intellegit

in tepidāriō erat aqua tepida, ubi cīvēs Herculānēnsēs sē lavāre solēbant.  prope aquam stābant servī, quī strigilēs manibus suīs tenēbant.  “vōs certē haud decet aquās intrāre, priusquam nōs sūdōrem et lutum ērādāmus,” exclāmābant servī.  Lūcius igitur cum Gelliō et Cāiō in sellīs proximīs iacēbat, ubi servī strigilibus corpora cīvium ērādēbant.  dēpīlātōrēs quoque adstābant, quī capillōs cīvium dēpillāre solēbant.  Gellius “hem!” exclāmāvit, “fortasse vōbīs puerīs haud opus est dēpilātōrum, mihi tamen certē opus!  heus!  vōs dēpilātōrēs!  nōnne capillī sunt plūrimī in istīs crūribus meīs?”