Category Archives: Lectio XXII

Lectionis XXII Fabella Prima

22-1-1valstudyhodiē Valerius in tablīnō labōrat.

heri Valerius in tablīnō labōrāvit.

Lectionis XXII Fabella Secunda

See if you can distinguish the verba temporis praesentis from the verba temporis praeteritī perfectī after you read and understand this story.

22-2-1ahodiē Lūcius amīcum, cui Mārcus nōmen est, vīsitat. Lūcius cum Mārcō in domō colloquitur. Mārcus “quid agis, mī amīce?” rogat. “nōnne familia tua nūper ad urbem Mediolānum iter fēcit?”

Lectionis XXII Fabella Tertia

22-3-1caiustoldmarcusMārcus sēcum rīdet et celeriter respondet, “mī Lūcī, nōnne Cāius noster mihi rem tōtam heri nārrāvit? tū tamen multa rīdicula haud commemorās! nōnne iste Cnaeus in lutum cecidit? nōnne lacrimāvit? nōnne equum calcitrāvit?”

Lectionis XXII Fabula Longa I

Fortūnāta et Diāna

This story marks a milestone for the Tres Columnae Project. It is the first user-contributed story that has ever become part of the core story-line! Congratulations to authors Atalanta C and Julia C, who were both five years old when they wrote it together. With one tiny change, it appears exactly as they wrote it.

Lectionis XXII Fabula Longa II

Cnaeus et Vēlōx

Sonipēs est equus magnus et pulcher, quem Caelius sibi novem ante annōs in urbe Pompēiīs ēmit. cum Caelius iter facere vult, Sonipēs dominum suum ferre solet. Minerva, equa pulcherrima, Sonipedī uxōrī est. septem ante annōs Minerva Sonipedī fīlium genuit. hīs proximīs annīs Vēlōx, fīlius Sonipedis, Cnaeum ferre solet.

 

Lectionis XXII Fabula Longa III

Cnaeus Vēlōcem colit

postquam Caelius cum familiā ad fundum suum revēnit, Cnaeus cotīdiē ad stābulum contendere coepit, Vēlōcem vīsitātum. Cnaeus sēcum carōtās vel māla portāvit, quās Vēlōcī dare in animō habuit. prīmō diē Vēlōx attonitus et cautus carōtās mālaque ēsse haesitāvit. Cnaeus igitur, “heu!” sēcum susurrāvit, “tē haud culpō, mī Vēlōx; ego enim tē flagellō saepe pepulī, saepe castīgāvī, numquam laudāvī. mē oportet crās cum carōtīs mālīsque revenīre.” paucīs post diēbus, Vēlōx haesitāns ūnam carōtam accēpit. Cnaeus laetus, “mī Vēlōx,” susurrāvit, “laetissimus sum, quod mihi nunc iam crēdere coepistī!”

 

Lectionis XXII Fabula Longa IV

Gallicus immemor

rē vērā Gallicus, coquus Valeriī, anxius et sollicitus est.  “nōnne enim,” sēcum putat, “paucīs post mēnsibus ille Quartus Vipsānius Valeriam in matrimōnium dūcet?  et nōnne dominus noster Valeriae Casinam dōnō nūptiālī dabit?  vae!  heu!  quid facere possum?  Casina enim sōla mē adiuvāre potest, sī quandō immemor sum.  vae!  heu!  quid facere possum?”

Gallicus ad cubiculum suum ambulat et fessus obdormit.  coquus tamen somnium horrendum habet….