Category Archives: Lectio XXI

Lectionis XXI Fabella Prima

proximō nocte post somnia horrenda Casinae, Valerius ipse ātrium domūs intrat, vōta precēsque Dīs Mānibus oblātum. imāginēs enim et effigiēs Valeriōrum iam mortuōrum, ut mōs est, in mūrō prope larārium pendent.  Valerius igitur imāginibus māiōrum suōrum appropinquat, vōta precēsque Dīs Mānibus oblātum et auxilium Māiōrum rogātum.

Lectionis XXI Fabella Secunda

secundā diēī hōrā Valerius cum uxōre Caeliā in tablīnō domūs colloquitur. Valerius tandem somnium, in quō imāgō infantis cum Dīs Mānibus Valeriōrum appāruit, uxōrī nārrat; nihil tamen dē somniīs horrendīs dīcit, quod paterfamiliās pius est.

Lectionis XXI Fabella Tertia

Nestōr, lībertus fidēlis, in tablīnō Caeliī epistulam scrībit.  Caelius, ōlim dominus, iam patrōnus Nestōris, haec verba dictat:
“Caius Caelius Caldus Claudiō Pulchrō suō salūtem.  mī Claudī, paucīs post diēbus ad Urbem ipsam iter facere in animō habeō, quod necesse est mihi auxilium frātrī uxōris meae praebēre.  nōnne illum Lūcium Valerium Capitōnem, Marcī fīlium, memōriā tenēs?  Valerius enim iter Rōmam in animō habet, quod ūnā ex fēminīs valdē aegrōtat.  nōnne medicōs perītissimōs inter clientēs tuōs numerās?  nōnne sacerdōtēs Bonae Deae inter amīcōs et hospitēs?  et nōnne mercātōrēs inter clientēs, quī ōleum et ūvās et frūmentum ex agrīs meīs emere semper volunt?”
Nestōr tabulās epistulae dominō trādit.  Caelius epistulam tacitā vōce perlegit.  tum Caelius, “bene factum, mī Nestōr!” exclāmat.  “tē igitur decet epistulam — et equum celerem — quam celerrimē servō fidēlī mandāre!”

Lectionis XXI Fabula Longa I

familia Valeria Rōmam proficīscitur

21-1-1gotoromehodiē māne per tōtam domum Valeriī festīnātur et clāmātur. Valerius enim cum uxōre līberīsque Rōmam proficīscī parat. Casina ancilla, quae quattuor diēs aegrōtat, in sellā iam anxia et fessa sedet. cotīdiē enim in somniīs Casina imāginem īnfantis mortuī videt, vōcem audit, manūs tangit. cotīdiē febrēs ancillam afflīgunt; cotīdiē surgere et labōrāre cōnātur, sed frūstrā.

Lectionis XXI Fabula Longa II

per Viam Appiam prōcēditur

21-2-1CARAVAN“heus!” clāmat Valerius, “quam mē taedet itinerum!” Valerius et Lūcius lentē per Viam Appiam equitant. quibus sequitur carpentum, in quō Casina cum Caeliā et Valeriā Caeliōlāque sedet. Milphiō equōs, quī carpentum trahunt, per viam agit. tum Caelius ipse cum Cnaeō equitat. carpentum splendidum Prīmam et Secundam cum mātre Vipsāniā vehit.

Lectionis XXI Fabula Longa III

hospes Caeliī

21-3-1gatepost longum iter familia Valeria urbem Rōmam advenit. “nōbīs necesse est,” inquit Valerius, “tabernam nōtissimam invenīre, ubi manēre et quiēscere possumus.” Caelius tamen attonitus, “mī Valerī!” exclāmat, “num mē, quī senātor sum Rōmānus, decet in tabernā manēre? nōs oportet cum Claudiō Pulchrō, quī cōnsōbrīnus uxōris meae est, manēre. nōnne Claudius vir optimī ingeniī et multae pecūniae est? nōnne amīcus et hospes vīcīnī tuī, illīus Flaviī Caesōnis? Claudius autem nunc iam nōs exspectat.”

Lectionis XXI Fabula Longa IV

remedia Casinae

21-4-1whyromehodiē māne Casina ē lectō anxia surgit. Valerium quaerit et “mī domine,” inquit, “cūr mē tantō honōre afficis? nōnne ancilla sum tua? cūr igitur mēcum iter Rōmam facis? cūr remedia mihi quaeris? plūrimī enim dominī, cum servī aegrotant, illōs vel pūniunt vel vēndunt.”

Lectionis XXII Fabula Longa III

Cnaeus Vēlōcem colit

postquam Caelius cum familiā ad fundum suum revēnit, Cnaeus cotīdiē ad stābulum contendere coepit, Vēlōcem vīsitātum. Cnaeus sēcum carōtās vel māla portāvit, quās Vēlōcī dare in animō habuit. prīmō diē Vēlōx attonitus et cautus carōtās mālaque ēsse haesitāvit. Cnaeus igitur, “heu!” sēcum susurrāvit, “tē haud culpō, mī Vēlōx; ego enim tē flagellō saepe pepulī, saepe castīgāvī, numquam laudāvī. mē oportet crās cum carōtīs mālīsque revenīre.” paucīs post diēbus, Vēlōx haesitāns ūnam carōtam accēpit. Cnaeus laetus, “mī Vēlōx,” susurrāvit, “laetissimus sum, quod mihi nunc iam crēdere coepistī!”