Category Archives: Lectio XX

Lectionis XX Fabella Prima

20-1-1valtoganōnne Valerius ipse in hōc tablīnō sedet?

Valerius enim dominus Casinae et Milphiōnis est.

“heus!” inquit Valerius, “ista toga sordida est! servum decet togās sordidās ad illam fullonicam portāre!”

Lectionis XX Fabula Longa I

Casina fullonicam vīsitat

20-2-1urinein īnsulā Valeriī habitat Gellius fullō cum uxōre et quattuor līberīs. Gellius fullonicam parvam prope Forum urbis Herculāneī tenet. in fullonicā labōrant octō servī. necesse est illīs miserrimīs per tōtam diem in ūrīnā et aquā stāre. “quandō vestēs sunt sordidae, nihil melius est quam ūrīna,” Gellius dīcere solet. “ūrīna enim sōla vestēs pūrās et candidās reddit.” Gellius servōs saepe castīgat, quod lentē labōrāre et saepe vomere solent. “heus! servī ignāvissimī! cūr vomitis?” exclāmat et servōs vehementer verberat. “vōbīs labōrandum, nōn vomendum est! nōnne servīs ignāvissimīs pereundum est, sī in urīnā ipsā vomunt et vestēs sordidās reddunt?”

Lectionis XX Fabula Longa II

Flavius Caesō fullonicam vīsitat

20-3-1brother_Casina attonita et territa extrā fullonicam stat, quod rem tōtam vidēre vult. Gellius enim fullō per fullonicam ambulat servōs pūnītum. “fortasse,” sēcum putat Casina, “ille servus miserrimus nōn est frāter meus, sed nesciō! vae mihi, et vae illī! utrum frāter meus est annōn? vae tamen illī! quam dūra vīta servōrum!”

Lectionis XX Fabula Longa III

Casina aegrotat

20-4-1casfountainCasina, ancilla Valeriī, in cubiculō parvō prope culīnam dormīre solet. hodiē māne Gallicus coquus cubiculum intrat et, “heus! Casina! num dormīs?” exclāmat. “tibi surgendum est, quod hōra prīma adest. tē oportet aquam ē fonte publicō trahere.”

Lectionis XX Fabella Secunda

20-7-new1Milphiō et Gallicus ad cubiculum Casinae celeriter regrediuntur. Milphiō extrā cubiculum stat et “Casina, Casina mea, nōnne iam surgis?” rogat. Casina tamen nihil respondet. Milphiō sollicitus cubiculum ingreditur et, “Casina, Casina mea, quid agis?” rogat. Casina tamen nihil respondet. ancilla enim in lectō immōta iacet. subitō oculōs aperit et “īnfāns, mī īnfāns!” exclāmat. Milphiō perterritus, “nōn īnfāns, sed Milphiō ipse adsum, Casina mea! num aegrōtās?”

Lectionis XX Fabula Longa IV

Gallicus Valeriō rem nārrat

20-5ghostValerius ipse ē lectō attonitus surgit et “heus! quid est?” clāmat. Caelia quoque surgit et “vae! heu! quis clāmat?” attonita rogat. Valerius et Caelia ē cubiculīs ēgrediuntur et “nōnne Gallicus iterum sē vexat!” rogant et respondent. coquus enim per tōtam domum festīnat et clāmat, “vae! heu! umbrae et lemurēs mē petunt! vae! heu!” Valerius coquum clāmantem tandem prēnsat et “mēhercle!” exclāmat, “Gallice! quid clāmās? num umbrae? num lemurēs?”

Lectionis XX Fabella Tertia

2-3ecce urbs Herculāneum!  in hāc urbe est domus ubi Lūcius Valerius Capitō cum familiā suā habitat.  in templīs huius urbis cīvēs Herculānēnsēs vōta precēsque dīs Rōmānīs cotīdiē offerunt.  sacerdōtēs et augurēs et haruspicēs prope ārās hōrum templōrum stant, signa portentaque deōrum quaesītum.

Lectionis XX Fabula Longa V

Valerius et Caelia Casinam spectant

20-5-1casbabyValerius et Caelia ad cubiculum Casinae contendunt, ubi Milphiō pius et sollicitus nunc iam deōs precātur et ancillae vīnum offert. Casina tamen Milphiōnem haud agnōscit. iterum iterumque surgit et manūs extendit. iterum iterumque “ō mī infāns, nōnne mē quaeris?” rogat. iterum iterumque fessa et aegra in lectō resīdet vel ad pavīmentum lābitur.

Lectionis XX Fabula Longa VI

Valeria consilium capit

20-5-3birdguyduās post horās Valerius ad domum regreditur et cubiculum Casinae intrat. “quid agit Casina?” Milphiōnem rogat, quī nunc iam prope lectum stat et ancillam dormientem dīligenter spectat. “ō domine,” respondet Milphiō sollicitus, “sine dubiō Casina graviter aegrōtat. diū enim dormit vel exanimāta iacet; aliquandō tamen surgit et īnfantem absentem adloquitur. tum paulīsper mē et Gallicum agnōscit, tum somniīs sē trādit. perterritus sum, quod nihil intellegō!”