Category Archives: Lectio XVIII

Lectionis XVIII Fabella Prima

17-1c.feroxpuppyin peristyliō domūs Valeriī, Ferōx et Medūsa canēs cum catulīs suīs gaudent et laetantur. “nōnne fēlīcēs et fortūnātī sumus,” inquiunt, “quod dea Iūnō nōbīs līberōs optimōs iam praebet.”

Lectionis XVIII Fabula Longa I

Trux et Lupa

18-1a.truxisgoodTrux est canis fortissimus quī vīllam fundumque Caeliō custōdit. Caelius Trucī cibum aquamque cotīdiē dat. Trux tamen trīstis est, quod sōlus agrōs custōdit. “heu! vae!” sēcum putat, “utinam coniugem habeam! quam misera est vīta mea! nēmō enim mē amat, nēmō mē cūrat. nam Caelius mē semper iubet pecus custōdīre, Vipsānia ē vīllā exīre. Prīma et Secunda aliquandō mihi pilam iactant, saepe tamen mē neglegunt. et iste Cnaeus semper mē vexat. vae! heu! mē taedet officiōrum meōrum et familiae meae! utinam ex hāc vīllā effugiam! utinam nē reveniam!”

Lectionis XVIII Fabula Longa II

ubi est Trux?

18-2-1caeliusthinkstruxCaelius in tablīnō vīllae servō epistulās dictat et ratiōnēs dīligenter īnspicit. subitō “hercle!” exclāmat, “nōnne mē oportet fundum agrōsque inspicere? Trux, ubi es? tē decet mē comitārī!” Trux tamen nōn venit, nōn respondet, nōn lātrat.

Lectionis XVIII Fabula Longa III

pietās Trucis

18-3a.kingtruxomnēs Trucem quaerunt. Trux tamen nec bālātūs ovium nec mūgītūs boum nec clāmōrēs servōrum audit, quod in mediā silvā sedet. trēs lupī ingentēs Trucem salūtant et “heus! Lupa! nōnne vērum dīcis?” exclāmant. “pinguis enim et maximus est ille! nōnne aptissimus gregī nostrō?” Trux Lupam avidus spectat et “nōnne uxor mihi aptissima? et fortasse plūrimae sunt lupae, quās uxōrēs dūcere possum!” sēcum putat. ō Trux, Trux! nōnne immemor es? Lupa enim “sōla sum, ut vidēs,” identidem tibi dīcit – sed Lupa haudquāquam sōla est!

Lectionis XVIII Fabula Longa IV

somnium Trucius mīrābile

18-4a.allgreettruxhodiē māne Trux prīmā hōrā per agrōs vīllae ambulat. Fortūnāta bōs in stabulō stat. Trucem cōnspicātur et “salvē, amīce,” placida mūgit. Trux laetus, “salvē, Fortūnāta mea, quid agis?” lātrat. Maximus taurus vōcem Trucis audit et “amīce! laetissimus tē salūtō, quod mihi cūrae es!” mūgit. Trux laetissimus, “et tū mihi!” respondet.