Category Archives: Lectio XVII

Lectionis XVII Fabella Prima

Valerius et L5-1f.valgivesmoneyollius in tablīnō sedent.

Valerius Lolliusque in tablīnō sedent.

Lectionis XVII Fabula Longa I

Medūsa partūrit

17-1a.dogmidwifeper domum Valeriī festīnātur et lātrātur. Medūsa enim, canis Valeriī, catulōs partūrit. Ferōx, marītus Medūsae, “heus!” exclāmat, “nōnne mē decet adesse? fortasse obstētrīcem vocāre dēbeō! nōnne mē oportet auxilium tibi ferre?” Medūsa tamen, “Ferōx! tacē et abī!” respondet. “canēs enim oportet sōlās catulōs gignere! haud opus est obstētrīcis vel medicī, mī marīte!”

Lectionis XVII Fabula Longa II

Impigra partūrit

17-2-1midwifemousenoctū in domō Valeriī festīnātur et exclāmātur. Impigra enim, uxor Rīdiculī māterque Rapidī et Rapidae, īnfantēs parturīre parat. Rīdiculus līberōs suōs arcessit et “vōbīs,” inquit, “tacendum et exeundum est. māter enim vestra etiam nunc īnfantēs gignere parat. quandō enim mātrēs īnfantēs gignunt līberōs haud decet adesse, haud decet clāmāre.”

Lectionis XVII Fabula Longa III

Sabīna domum ingreditur

17-3-1eatbabymiceextrā cavum Sabīna mustēla consistit et, “heus!” susurrat, “nōnne istōs mūrēs olfaciō? nōnne mūrēs quoque īnfantēs? euge! quam mē dēlectat sanguis mūrum īnfantium! quam mē dēlectat ossa parva exspuere! ō mūrēs, mī mūrēs, vōbīs exeundum est. nōnne hūc adveniō vōs cōnsūmptum? exīte, exīte, mī mūrēs, et perīte!”

Lectionis XVII Fabula Longa IV

lātrātur et drindītur

17-4-1happymousefamextrā cavum Rīdiculī Sabīna mustēla sedet et “mūrēs, mī mūrēs, exīte et perīte” iterum iterumque cantat. mūrēs tamen Sabīnae haud respondent, quod verba eius audīre nōn possunt. in cavō Impigra trēs fīliōs quattuorque fīliās gignit. obstētrix laetātur et Rīdiculō līberōs suōs mōnstrat. Rīdiculus quoque laetātur et septem līberōs celeriter tollit. “ecce līberī meī!” iterum iterumque exclāmat. Rapidus et Rapida quoque laetantur. “quaesō, mī pater, nōs sine frātrēs sorōrēsque fovēre.” et Impigra, “mī Rīdicule,” fessa mussat, “nōnne līberōs optimōs tibi praestās?”

Lectionis XVII Fabula Longa V

Sabīna templum Iūnōnis vīsitat

17-5-1templepostrīdiē māne Sabīna mustēla surgit et ē domō Flaviī ēgreditur. per viās urbis ad templum Iūnōnis tacitē rēpit. mustēla templum ingreditur et deam Iūnōnem trīstissima precātur. “ō dea Iūnō Lucīna,” inquit lacrimāns, “cūr mihi nōn est marītus, nōn sunt līberī? cūr semper sōla et trīstissima per hanc urbem errō? cūr nēmō mē cūrat nisi iste Flavius Caesō? cūr omnēs mē spernunt, omnēs contemnunt? nōnne pia sum mustēla? nōnne sacrificia et vōta solvere soleō? nōnne mūrēs mortuōs dominō meō semper reddō? cūr omnēs mē spernunt, omnēs contemnunt?”