Category Archives: Lectio XVI

Lectionis XVI Fabella Prima

16-1a.sitdownin Circō maximē pugnātur. tandem spectātōrēs Clōdium et Iūlium prēnsant. “sedēte nunc!” exclāmant īrātī.

“vōs oportet sedēre!”

“vōbīs necesse est sedēre!”

“vōbīs sedendum est!”

Lectionis XVI Fabula Longa I

vigilēs adveniunt

16-2-1vigilesoutsideextrā Circum vigilēs Iulium et Clōdium vehementer vituperant. “vōbīs dīligenter audiendum est!” exclāmant īrātissimī. “nēminem decet in Circō ita pugnāre! nōnne rem intellegitis? tū enim, stultissime, senātōrī Rōmānō, virō maximae dignitātis, caput bōtulō percutīre audēs! et tū, asine, senātōrī Rōmānō ōs oculōsque vīnō foedāre audēs! nōnne in perīculō maximō estis, quod pietātem spernitis? nōnne vōs decet multōs annōs in carcere manēre?”

Lectionis XVI Fabula Longa II

ad domum Vipsāniī revenītur

16-2a.backtovillaintereā familia Valeria ē Circō exit et per viās urbis prōcēdit. familia Caelia quoque ad domum Vipsāniī regreditur. Quārtus Vipsānius ipse rīdet et “heus!” exclāmat, “spectātōrēs īnsolentissimōs! nōnne istīs ēbriīs necesse est poenās scelerum dare? rīdeō tamen, quod spectāculum novissimum nōbīs hodiē, multās pecūniās in tempore futūrō praestāre possunt illī. nōnne mē oportet istōs ad basilicam quaerere?”

Lectionis XVI Fabula Longa III

puerī ad forum prōgrediuntur

16-4a.luciusbuybookLūcius et Cāius avidī per viās urbis Mediolānī ad forum prōgrediuntur. “heus, mī Cāī!” exclāmat Lūcius laetus, “nōnne nōbīs festīnandum est? nam in forō sunt plūrimae tabernae, ubi rēs optimae vēneunt. in forō quoque sunt plūrimī librāriī, quī librōs antīquōs et rārōs vēndunt. hoc prō certō habeō: tibi librī cordī sunt. mihi placet librum tibi dōnō dare, quod diēs nātālis tuus iam adest.”

Cāius laetus cōnsentit. “ō mī amīce,” inquit, “quam benignus, quam līberālis es!”

Lectionis XVI Fabula Longa IV

ad librāriōs prōcēditur

16-4a.luciusbuybookpost hoc colloquium Lūcius et Cāius Cnaeō vale dīcunt et “eugepae! plūrimī librāriī!” exclāmant. puerī igitur laetī et avidī ad tabernās librāriās proficīscuntur et “ecce! librī optimī!” exclāmant, “sine dubiō nōbīs festīnandum est, omnēs tabernās librāriās ante hōram sextam vīsitātum!”