Category Archives: Lectio XV

Lectionis XV Fabella Prima

13-2-1girlsincartfamilia Valeria iter ad urbem Mediolānum facere parat.  Valerius equum magnum conscendit.  Lūcius quoque equum conscendit.  Caelia tamen cum Valeriā et Caeliolā in carpentō sedet.

“utinam iter facile faciāmus!” Valerius sēcum putat.  “utinam nē iter difficile faciāmus!”

Lectionis XV Fabula Longa I

ad Mediolānum equitātur

15-1a.cnaeuswhipshorsefamilia Valeria tōta cum familiā Caeliā urbem Mediolānum iter facit. Valerius et Lūcius prō agmine equitant. Caelia et Valeria cum Caeliolā in carpentō sedent. post carpentum Caelius et Cnaeus equitant. equus Cnaeī īrātus est, quod Cnaeus flagellō continuō ūtitur.

Lectionis XV Fabula Longa II

Cnaeus dēcidit, nōn lābitur

15-2a.headhurtCnaeus “vae! heu!” exclāmat, “quam mē taedet itinerum! crūra mihi maximē dolent, quod hic equus stultus est!”
Prīma Secundae susurrat, “heus! fortasse dolor capitis Cnaeō placēre potest!” Secunda rīdet et, “num equus Cnaeum tam placidē ferre potest?” Cnaeus susurrōs sorōrum audit et, “heus! quid susurrātis? num mē dērīdētis?” exclāmat. “heus! quam mē taedet susurrōrum … et equōrum īnsolentium!”

Lectionis XV Fabula Longa III

ad Mediolānum advenītur

15-3a.milphiogotovillapost longum iter Valerius et Caelius cum familiīs urbī Mediolānō tandem appropinquant. prope urbem Valerius, “nōs oportet sistere!” exclāmat. Valerius Milphiōnem arcessit et, “Milphiō, nōnne vīllam rūsticam Vipsāniī memōriā tenēs?” rogat. Milphiō, “mī domine, nōnne ibi nātus sum? nōnne verna Vipsāniī sum?” respondet. et Valerius, “festīnā igitur ad vīllam et adventum nostrum Vipsāniō nūntiā.” Milphiō celeriter ad vīllam proficīscitur.

Lectionis XV Fabula Longa IV

Vipsānius vīllam parvam dēmōnstrat

15-4a.atriumbigQuārtus Vipsānius Valerium salūtat et “ēhem! libenter vōs in vīllā accipimus!” exclāmat. omnēs per iānuam vīllae prōgrediuntur et ātrium intrant. “nōnne magnificum est ātrium!” Lūcius Cāiō susurrat. “nōnne hoc ātrium māius est quam vīlla vestra?” respondet Cāius attonitus. “fortasse vīlla māior est quam urbs Herculāneum!” respondet Lūcius. “Vipsānius enim vir maximae pecūniae est, et senātor Rōmānus. utinam tālem vīllam habeam!” et Cāius, “utinam nē ex hāc vīlla discēdam! utinam nē ad cēnāculum parvum regrediar!”

Lectionis XV Fabula Longa V

pugnātur in Circō

15-5a.weddingschariotsQuārtus Vipsānius, pater Vipsāniī, Circum intrat et sēdem invenit. Valerius et Caelia quoque intrant et sedent. Vipsānius haesitat. “nōnne Valeria pulchra et lepida est?” sēcum putat. “utinam pater cōnūbia faciat! utinam Valeriam in matrimōnium dūcam!” Valeria quoque haesitat. “quam benignus est Vipsānius! nōnne iuvenis maximae calliditātis est? utinam pater cōnūbia faciat! utinam Vipsānius mē in matrimōnium dūcat!”