Category Archives: Lectio XLVII

Lectionis XLVII Fabula Longa I

Aemilia Rosa versūs recitat

dum Lūcius Valerius in fīnibus Chattōrum cum illō Chariovaldā prīncipe manet, Cnaeus Caelius saepe per viās urbis Rōmae ad domum illīus Aemiliī Paullī contendit, cum Paullō et familiā suā cēnātum.  saepe, cēnā splendidā consumptā, ille Paullus fīliās ōrat ut versūs et verba scrīptōrum Rōmānōrum nōtissimōrum in triclīniō recitent.  Aemiliae Stellae, fīliae nātū māiorī, versūs poētārum Catullī et Ovidiī cordī sunt.  Stella igitur, cēnā cōnsumptā verbīsque patris audītīs, surgit et “nōnne,” vōce clārā prōnūntiat, “hodiē nōs decet illud carmen audīre, quō ille Catullus mortem frātris suī commemorat.  hodiē enim nōs omnēs mortem illīus Titī Aemiliī, patruī meī, commemorāre dēbēmus.  nōnne ille multōs ante annōs prope urbem Neāpolim periit, ā fūribus et lātrōnibus sine causā oppugnātus?  nōnne ille summum pietātis moritūrus ostendēbat, quod iuvenem innocentem dēfendere cōnābātur?”

Lectionis XLVII Fabula Longa II

verba Stellae et Paullī

Cnaeus Caelius, cum domum Claudiī Pulchrī revēnisset et cubiculum suum intrāvisset, togā tunicāque dēpositā in lectō iacēbat quod fessissimus erat.  Cnaeus tamen, quamquam fessissimus erat, dormīre haud poterat.  nam in animō volvēbat verba vultūsque Aemiliae Rosae … et vōcem Rosae versūs Vergiliānōs recitantis.  “vae! heu!” susurrāvit Cnaeus maximē vexātus, “num dī mē pūnīre in animō habent?  pulcherrima enim est illa Rosa, sapientissima quoque, cui annālēs et historicī quam poētae neōterī cordī sunt.  sine dubiō, nisi fallor, iste consōbrīnus meus, Lūcius Valerius, versūs Catullī dīligit … et fortasse tam grāta Lūciō illa Aemilia Stella esset, quam Rosa mihi.  et nōnne, nōnnūllōs ante diēs, vel dī vel stomachus mihi somnium dedit, in quō Lūcius Stellam, ego Rosam in matrimōnium duxī.  ō dī, quaesō ….”

Lectionis XLVII Fabula Longa III

Cnaeus epistulam accipit

Cnaeus Caelius, versibus Vergiliānīs in domō Aemiliōrum optimē recitātīs, iuxtā Aemilium Rosam iterum recubuerat.  servī, signō ab Aemiliō Paullō ipsō datō, prīmam mēnsam ē tablīnō ēmōverant, secundam mēnsam intulerant.  omnēs hospitēs fructūs et nucēs et crusta mellea optima consūmpserant.  tum Cnaeus, omnēs Aemiliōs amplexus, ē domō Aemiliōrum exierat, ad domum Claudiōrum regressum.  Cnaeus, sēcum illōs versūs Vergiliānōs iterum iterumque vōce tacitā recitāns, ad cubiculum suum regressus, sē fessissimus somniīs trādiderat.  difficile tamen erat Cnaeō dormīre, quod in somniīs iterum iterumque vōcem rīsūsque illīus Aemiliae Rosae audiēbat, manūs tangēbat, oculōs vultumque spectābat.  tandem, paulō ante prīmam lūcem, Cnaeus surrēxit et per domum ad culīnam contendit, ubi coquī perītī panem et vīnum parābant.  ille Claudius Pulcher quoque in culīnā stābat ut ientāret.  hodiē enim māne omnēs senātōrēs Rōmānōs oportēbat ad Cūriam ante horam tertiam prōgredī, Imperātōrem Domitiānum ipsum audītum.

Lectionis XLVII Fabula Longa IV

Cnaeus epistulam Aemiliī legit

Faunō, servō familiae Aemiliae, in tablīnō acceptō, Cnaeus Caelius epistulam, sibi manū Aemiliī Paullī scrīptam, aperuit et tacitā vōce perlegit: