Category Archives: Lectio XLVI

Lectionis XLVI Fabula Longa I

Cnaeus cum Milōne colloquitur

dum Lūcius Valerius cum Chariovaldā, prīncipe Chattōrum, in ultimīs Germaniae partibus colloquitur, Cnaeus Caelius per archīvum ad illud tablīnum ambulābat, ubi ille Cornēlius Tacitus officia perficere solēbat.  extrā tablīnum Tacitī erat mēnsa ubi Milō, servus et āmanuēnsis Tacitī, sedēre solēbat nē Tacitus rēbus minimī mōmentī vexārētur.  Milō, cum Cnaeum Caelium appropinquantem vīdisset, “mī Caelī,” exclāmāvit, “num quid malī tē vexat?  tū enim tam celeriter ambulās ut videāris ab umbrā vel lemure agitārī!  quid est, mī Caelī, et quid agis?”

Lectionis XLVI Fabula Longa II

Cnaeus cum Tacitō colloquitur

Cornēlius Tacitus, cum Cnaeus Caelius haec omnia patefēcisset, “mī Caelī,” inquit, “nōnne socer meus, ille Gnaeus Iulius Agricola, quī nunc iam prōvinciam Britanniam Inferiōrem administrat, ōlim ordine equestrī nātus, inter patrīciōs ab illō dīvō Vespasiānō ascītus, ad cōnsulātum et summōs honōrēs ascendit?  nōnne familia mea ōlim nihil pecūniae, nihil honōris, nihil dignitātis possidēbat?  fortasse tū, fortasse cōnsōbrīnus tuus, sī summō auxiliō prīncipī Domitiānō nostrō fueritis, quoque ad tālēs honōrēs ascendētis.  tē tamen decet dignitātem et gravitātem cum pietāte ostendere, sīcut mōs est tuus.  et fortasse illa rēs maximī mōmentī, quam tū paucīs ante diēbus mihi, ego invicem lībertīs Augustī patefēcī, tibi auxiliō erit.  nē tē vexāverītis, mī Calde, nē vexātus sīs!”

Lectionis XLVI Fabula Longa III

apud Aemilium Paullum cēnātur

tertiō post diē, paulō ante hōram decimam, Cnaeus Caelius per viās urbis Rōmae ad illam domum antīquissimam et ornātissimam, ubi Aemilius Paullus cum sorōre suā habitābat, celeriter contendit.  iānuā apertā, Cnaeus, per faucēs domūs prōgressus, ātrium splendidum intrāvit, ubi ille Aemilius Paullus cum uxōre et sorōre adventum iuvenis exspectābat.  “dis omnibus,” inquit Aemilius Paullus, ā Cnaeō rīte salūtātus, “nōs decet grātiās dēbitās agere, quod hic hospes noster tūtus et incolumis advenit.  tum, grātiīs rīte āctīs, nōnne nōs decet triclīnium intrāre cēnātum?”  Cnaeus laetus cōnsēnsit et cum Paullō ad triclīnium splendidum ambulāvit, ubi duae Paullī fīliae modicae et piae adventum hospitis exspectābant.  Cnaeus, cum fīliās Paullī vīdisset, attonitus “quam similēs ambae,” secum putābat, “eīs quās in somniīs nūper vidēbam!”  altera puella, iam quīndecim annōs nāta, Cnaeō “sine dubiō,” impavida susurrāvit, “hic iuvenis gentis Caeliae nātus est; ecce enim frōns!  ecce supercilia quam dēnsa et magna!  sine dubiō, mī Caelī, sororī meae gaudiō eris, quod simillimus es imāginibus Caeliōrum mortuōrum, quae in sepulcrīs stant.  Rosae enim rēs gestae māiōrum gaudiō et cordī sunt.  et nōnne tū in archīvīs, prope cērās librōsque antīquissimōs, officia perficere solēs?”

Lectionis XLVI Fabula Longa IV

Lūcius sepulcrum vīsitat

dum Cnaeus Caelius cum familiā Aemiliā cēnat, Lūcius Valerius cum mīlitibus suīs apud Chariovaldam, prīncepem Chattōrum, decem iam diēs manet.  hodiē māne, postquam omnēs panem et vīnum cum caseō prīmā hōrā consumpsērunt, ille Chariovalda Lūcium per hortōs suōs dūcit.  prope medium hortum stat aedificium parvum, domuī Rōmānō simillimum.  Lūcius attonitus, “quid hoc est, mī Chariovalda?  nōnne sepulcrum Rōmānum?” et Chariovalda trīsitis, “ita vērō, mī Valerī,” respondet. “nōnne cinerēs illīus Lepidī ipsīus, patris Veledae meae, insunt?  nōnne Dī Mānēs Lepidī vōta et sacrificia accipere solent, ut fās est?  nōnne Veleda ipsa hūc venit precātum, Lepidumque honōrātum?  ego enim, etiamsī barbarus et Germānus, deōs rīte colere volō, amīcum hospitemque meum honōrāre quoque volō.”

Lectionis XLVI Fabula Longa V

Veleda versūs recitat

proximō diē, paulō post hōram prīmam, Lūcius Valerius cum Chariovaldā et Veledā per hortōs ad sepulcrum Flaviī Lepidī contendit, sacrificum idōneum dīs Mānibus oblātum.  servus Chariovaldae, quī agnum et taurum et porcum dūcit, dominum suum comitātur.  bālat agnus; mūgit taurus; grunnit porcus; tacent tamen hominēs, ut pietātem et dignitātem et gravitātem ostendant.  prope sepulcrum Lepidī consistit Chariovalda et “nē, mī Valerī,” susurrat, “sepulcrō appropinquāverīs dum sacrificia rīte offeram!”  quibus dictis Chariovalda cultrum, ā servō per hortōs portātum, accipit quō taurum et porcum et agnum sacrificiō idōneō necet.  manibus ad caelum sublātīs Chariovalda deōs omnēs Rōmānōrum et Germānōrum cum Dīs Mānibus Flaviī Lepidī precātur.  tum, cultrum manibus suīs firmē tenēns, Chariovalda animālia tria sacrificat.  “utinam,” inquit Chariovalda, “adstāret haruspex Rōmānus, quī signa, ā dīs per exta victimārum missa, nōbis patefaceret!  nōnne enim ille Lepidus, amīcus et hospes meus, mōrēs haruspicum mihi abhinc multōs annōs explicāvit?”  tum Chariovalda, sepulcrum Lepidi amplexus, lacrimīs et ūlūlātibus sē trādidit.