Category Archives: Lectio XLV

Lectionis XLV Fabella Prima

mīlitēs tribūnum rogant quot diēs in itinere iam ēgerint.

mīlitēs tribūnum rogant quot diēs in itinere iam actī sint.

Lectionis XLV Fabula Longa I

ad fīnēs Chattōrum advenītur

paucīs diēbus post illam noctem, quā Lūcius Valerius portenta horrenda in somniīs vīderat, mīlitēs Rōmānī, ab illō ductī, tandem ad fīnēs Chattōrum advēnērunt.  prope vīcum parvum ā mīlitibus Chattōrum salūtātī sunt, quī “sistite vōs! quam ob causam hūc venītis?” īrātī exclāmāvērunt.  Lūcius, cui puerō coquus Gallicus fuerat, linguā Celticā mīlitēs adloquī poterat.  quibus verbīs audītīs mīlitēs Chattōrum, attonitī et laetī, “nōbīs facile est,” inquiunt, “vōbīs viam dēmōnstrāre, quā ad vīcum illīus prīncipis facile perveniātis.”  quibus dictīs ūnus ē mīlitibus, Cīvilis nōmine, “vōbīs quoque,” inquit, “explicāre possumus quārē dī nostrī illae Veledae, sīcut mātrī eius, signa portentaque dederit.  omnēs enim Chattī cognōvimus quārē illae fēminae ā dīs ēlecta sint.”

Lectionis XLV Fabella Secunda

Lūcius suīs susurrābat, “nē hunc barbarum vexētis!”

Lūcius suīs susurrābat, “nē hunc barbarum vexāverītis!”

Lectionis XLV Fabula Longa II

cum prīncipe Chattōrum cēnātur

nōnnūllōs post diēs Lūcius Valerius, ā barbarō mīlite Cīvilī ductus, mīlitibus suīs fidēlissimīs comitantibus, per silvās et palūdēs ad illum vīcum Chattōrum tandem advēnit, ubi ille prīnceps, Chariovalda nōmine, habitābat, cuius fīliae signa portentaque ā dīs ostendī solēbant.  quī, cum mīlitēs Rōmānōs ita ductōs appropinquantēs vīdisset, attonitus et laetissimus ipse ē domō suā contendit, Lūcium Valerium salūtātum.  Veleda quoque, fīlia prīncipis, iam paene sēdecim annōs nāta, oculīs ad terram dēfixīs, modica ē domō prōgrediēbātur ut Rōmānōs salūtāret.  salūtātiōnibus acceptīs prīnceps vōce tremulā, “sine dubiō, mī amīcī,” inquit Chariovalda, “longum post iter adeō ēsurītis ut cēna statim praebērī dēbeat?”  quibus audītīs omnēs mīlitēs, quī minimē et pessimē hōs proximōs mēnsēs cēnāverant, libenter cōnsēnsērunt.  tum prīnceps “sine dubiō,” inquit, “vōs quoque decet balnea nostra, quae fabrī Rōmānī nūper exstruxērunt, ante cēnam vīsitāre!”  mīlitēs attonitī, cum per domum prīncipis ambulāvissent, ad balnea pervēnērunt, ubi aquae cālidae ē fonte effundēbantur.  “sine dubiō,” inquit prīnceps, “vestrī mōrēs Rōmānī multō sunt meliōrēs quam Germanicī!”  quibus dictīs, prīncipe ēgressō, Lūcius et comitēs laetissimī, dīs omnibus grātiīs maximīs actīs, vestibus exūtīs laetissimē sē lavābant et in piscīnā nātābant.

Lectionis XLV Fabula Longa III

Veleda cōnsilia deōrum patefacit

mīlitēs Rōmānī, cum vōcem Veledae maximē mutātam audīvissent, perterritī et attonitī manūs ad caelum tollere coepērunt.  aliquis tamen “fortasse opus est gladiōrum quam precum!” susurrābat.  Lūcius autem Valerius “sistite vōs omnēs,” suīs susurrāvit, “nē hōs Chattōs ignārī offendāmus!  nōs certē decet nōn modo pietātem sed etiam gravitātem et dignitātem hīs hospitibus nostrīs ostendere!”

Lectionis XLV Fabula Longa IV

Lūcius cum Chattīs colloquitur

postrīdiē māne, paulō post hōram prīmam, Lūcius Valerius, mīlitibus suīs iussīs nē quis sine missiōne appropinquāret, cum illō Chariovaldā, prīncipe Chattōrum, per hortōs domūs ambulābat.  Veleda quoque, fīlia prīncipis, cum nūtrīce suā per hortōs ambulābat ut quaestiōnibus tribūnī Rōmānī respondēret.  “nōnne,” sēcum putābat Lūcius, “illa Veleda, quamquam fēmina barbara capillīs flāvīs oculīsque caeruleīs est, lepidē et piē sē gerere solet?  fortasse, sī cīvitās Rōmāna patrī eius darī potest …. sed heu!  mē decet dignitātem et gravitātem quam amōrem vel cōnūbia in animō volvere!”