Category Archives: Lectio XLIV

Lectionis XLIV Fabella Prima

tam fessī sunt mīlitēs, ā Lūciō Valeriō ductī, ut per tōtam noctem dormiant.

Renardus vulpēs tam tacitē per silvās repere solet ut lepora ignāra capiantur.

tam attonitus erat Cornēlius Tacitus ut nihil dīceret.

librīs apertīs et perlectīs, Cnaeus Caelius adeō gaudēbat ut per archīvum paene curreret.

servī, quī epistulās Cnaeō tulerant, adeō ēsuriēbant ut coquī terrērentur.

Lectionis XLIV Fabula Longa I

Cnaeus cum amīcīs colloquitur

postrīdiē māne Cnaeus, dum agnōs sacrificiō aptōs in forō prope Templum Mercūriī quaerit, vōcem haud ignōtam audit. “ecquid in hōc forō facis, mī cōnsobrīne?” rogat ille Claudius Pulcher Minor, fīlius Claudiī Pulchrī, quī cum uxōre et īnfante per forum forte prōgreditur. “heus! salvē atque tū, mī Pulcher! salvē, Aemilia Quarta!” respondet Cnaeus. “nōnne agnōs emere volō quōs in ārā dēi Mercūriī sacrificem? quid tamen vōs in hōc forō agitis?”

Lectionis XLIV Fabula Longa II

Cnaeus tabellās quaerit

sacrificiīs rīte oblātīs, Cnaeus per viās urbis ad Tabulārium contendit, officia sua perfectum. “mē sine dubitō oportet,” sēcum putābat, “illī Aemiliae Paullae epistulam quam prīmum scrībere ut grātiās maximās agam! mihi quoque cūrandum est ut congōscam utrum illa Aemilia Paulla soror est an amita an, fortasse, avia illīus Aemiliae Rosae, quam Aemilia Claudiī hodiē māne commemorāvit!” quibus dictīs Cnaeus per Tabulārium contendit ut tabellās cēnsōrum, in quibus nōmina omnium cīvium Rōmānōrum inscrībuntur, quaereret. quibus inventīs et dīligenter perlectīs Cnaeus “ēhem!” susurrāvit, “fortasse pietās cum dignitāte et gravitāte mē coēgit illa sacrificia hodiē māne prō templō Mercūriī offerre! nōnne illa Aemilia Paulla, cuius litterae mē paucīs ante diēbus coēgērunt illam arcam maximī mōmentī quaerere, soror est illīus Aemiliī Paullī seniōris, cuius fīlius pater est Aemiliae Rosae et Aemiliae Stellae! fortasse, sī officia bene perfēcerō et dī – sī rē vērā dī nōs ita cūrant ut signa portentaque nōbīs praebeant – mihi fāverint, fortasse illam Aemiliam Rosam … ō Cnaee stulte, dēsine tālia spērāre! tū enim fīlius equitis, illa – quam numquam vīdistī, quae sine dubiō tam pulchra quam canis trēs mēnsēs mortua – senātōrum innumerābilium! tē decet, Cnaee, officia tua perficere et domum revenīre!”

Lectionis XLIV Fabula Longa III

somnia mīrābilia

longam post cēnam, longa post colloquia, Aemilius Paullus cum sorōre suā ē domō Claudiōrum tandem ēgredī parābat. “mī Caelī,” inquit ille, “nōnne tibi grātiās quoque agō, quod sorōrī meō tantō auxiliō hīs proximīs diēbus es? Caelius Caldus, Caelius Caldus … nōnne avus tuus vel fortasse atavus erat ille Caelius Caldus senātor, quī patrī et avō meō summō auxiliō semper erat?” et Cnaeus, cui rēs gestae familiae suae haud incognitae erant, “sine dubiō,” Aemiliō respondit, “ille Caelius Caldus, quem commemorās, atavus mihi erat; ille Caelius Caldus, fīlius eius, quoque ad ordinem senātōrum attigit. pater tamen meus –” Aemilius autem, “mī Calde,” benignus susurrāvit, “tē certē decet patrem tuum honōrāre, ut et pietās et dignitās nōs docet; tē tamen videō iuvenem multō meliōris ingeniī esse quam illum! sine dubiō, sī officia tua bene perfēceris et deōs omnēs rīte honōrāveris, tū, sīcut illī māiōrēs quōs nunc iam commemorāmus, ad ordinem senātōrum quoque attingēs. libenter tibi auxiliō erō, sī opus erit. valē, mī Calde!”