Category Archives: Lectio XLIII

Lectionis XLIII Fabula Longa I

somnia horrenda

ongum post iter, nōnnūllōs post mēnsēs, Lūcius Valerius cum mīlitibus suīs tandem fīnibus Chattōrum appropinquābat. decimā diēī hōrā Lūcius suīs imperāvit ut iter facere dēsisterent, tentōria sua tenderent, cēnam modicam parārent. omnibus cēnātīs, Lūcius “sodālēs,” inquit, “sine dubiō iter longum iam facimus, iter longum exspectāmus, itinere longō tandem ad castra nostra regrediēmur. sine dubiō vōs valdē laudō, quod dīs omnibus et populō Rōmānō exempla pietātis et dignitātis et omnium virtūtum cotīdiē mōnstrātis. vōs igitur hortor ut bene dormiātis; crās enim, sī dī nōbīs favēbunt, fīnēs Chattōrum ingrediēmur, et mox ad locum illum, quō tendimus, perveniēmus. bene dormiātis, mī sodālēs!” quibus verbīs dictīs Lūcius, tentōrium suum ingressus, dormīre cōnābātur.

Lectionis XLIII Fabula Longa II

Cnaeus rem maximī mōmentī aperit

eādem nocte quā Lūcius somniīs mīrābilibus vexābātur, Cnaeus Caelius, Rōmae optimē in domō Claudiī Pulchrī dormiēns, nūllīs somniīs terrēbātur. Cnaeus ientātus, postquam Claudiō et uxōrī vale dīxit, per viās urbis ad Tabulārium laetus prōgrediēbātur. Cnaeō enim summō gaudiō erant officia sua; nōnnumquam, etiamsī pater māterque rārissimō vōta precēsque dīs offerre solēbant, Cnaeus, templa ingressus, dīs grātiās agēbat et “ō dī, sī dī rē vērā caelum terrāsque habitant, vōbīs grātēs dēbitās libenter reddō,” inquit, “quod mihi officia tam grāta tamque amoena mihi praebētis.”

Lectionis XLIII Fabula Longa III

Cornēlius Tacitus libellum legit

extrā tablīnum Cornēliī Tacitī erat mēnsa ubi Milō, servus et āmanuēnsis Cornēliī, sedēre solēbat. Milōnem enim decēbat, quandōquidem Cornēlius semper officiīs occupātissimus erat, eōs quī ad Cornēlium admittī quaerēbant interrogāre cūr advēnissent et quid negōtiī cum Cornēliō habērent. Milō igitur, cum Cnaeum Caelium cum Hectōre servō appropinquantem vīdisset, “mī Caelī, quid est? cūr tam celer tamque exanimis prōgrederis? num quid malī in archīvō agitur?” Cnaeus tandem, “mī Milō,” respondit, “mē oportet hanc rem tibi susurrāre,” et ōre prope aurem Milōnī positō, explicāvit Cnaeus quid in libellō lēgisset et quālēs libellī in arcā inventī essent. quibus audītīs Milō “mehercle!” susurrāvit, “tē decet statim tablīnum Cornēliī ingredī, rem dominō ipsī explicātum!” et Milō, tablīnum ipse ingressus, “mī domine,” susurrāvit, “tē decet illum Caelium Caldum statim accipere, quem rēs maximī mōmentī tibi referre oportet.”

Lectionis XLIII Fabula Longa IV

Cnaeus epistulam accipit

paulō post hōram decimam, Cnaeus attonitus et fessus ad domum Claudiōrum regrediēbātur. in animō suō volvēbat librōs, quōs in arcā paucīs ante hōrīs invēnerat. in animō quoque volvēbat verba Cornēliī Tacitī, quī attonitus et laetissimus prūdentiam et pietātem suam laudāverat. “ēhem!” Cnaeus sēcum putābat, “sine dubiō mē decēbat ad āram hodiē māne vōta precēsque offerre! sine dubiō mē decēbit crās māne agnum emere, quem Mercūriō vōtō offeram! fortasse enim, ut illī Cornēliō vidētur, dī rē vērā terrās et caelum habitant, et fortasse dī precibus hominum rē vērā respondēre solent!”