Category Archives: Lectio XLII

Lectionis XLII Fabella Prima

in castrīs Legiōnis VI Ferrātae, Cāius Lollius epistulam sorōrī suae scrībit.
in urbe Tiberiade, Cāius amīcum suum, Decimum Iūnium, mercātōrem Rōmānum, quaerit.
Cāius Iūniō, quī ad Ītaliam celerrimē ferat, epistulam trādit.
Cāius Iūniō epistulam trādit quam ad Ītaliam celerrimē ferat.

proximō diē Iūnius, ad portum prōgressus, nāvem quaerit quā ad Ītaliam vehātur.
nautae Iūniō cubiculum parvum dēmōnstrant ubi dormiat.

duōbus post mēnsēs, Iūnius, per viās urbis Neāpolis prōgressus, Lolliam quaerit cui epistulam Cāiī trādat.

epistulā perlectā, Lollia sollicita scrībam arcessit, cui epistulam dictet.
Lollia epistulam dictātam servō, quī ad urbem Mediolānum iter faciat, celeriter trādit.

Lectionis XLII Fabula Longa I

epistula Cāiī

ecce epistula, quam Cāius sorōrī suae scrīpsit, quam ille Decimus Iūnius, amīcus Cāiī fidēlis, cum XX dēnāriōs, quōs Cāius sibi mandāverat, duōbus post mēnsibus trādidit:

Lectionis XLII Fabula Longa II

epistula Cāiī perlegitur

Lollia, cum avida epistulam apertam perlēgisset, attonita et territa, manibus ad caelum sublātīs, “vae! heu!” exclāmāvit. Lollia enim, quae māior nātū quam frāter erat, rēs gestās Quinctiōrum memoriā plānē tenēbat. “heu frātrī meō!” exclāmāvit perterrita, “ō dī omnēs, quaesō, prō pietāte nostrā frātrem meum servāte!” Vipsānius, marītus Lolliae, verbīs uxōris audītīs, ē librāriō festīnāvit quī causam clāmōrum cognōsceret. Lollia, cum epistulam Vipsāniō trādidisset, “ō mī marīte,” susurrāvit, “nōnne dē istīs impiissimīs tēcum collocūta sum?” Vipsānius tamen, “Lollia mea,” anxius respondit, “nē nōmen quidem Quinctiōrum antehāc audīvī! cūr mentem tuam vexās?”

Lectionis XLII Fabula Longa III

epistula Valeriō trāditur

paucīs post diēbus, Celsus, servus Vipsāniī fidēlis, ad vīllam maritīmam familiae Valeriae prope Caprēās sitam pervēnit. Celsus, cum ad vīllam pervēnisset, vehementer clāmāre et iānuam vīllae pulsāre coepit ut iānua aperīrētur. Astyanāx, iānitor vīllae, “cūr clāmātur?” īrātus sēcum susurrāvit dum ad iānuam prōgreditur. “quis tam audāx iānuam Valeriī pulsat?” rogāvit Astyanāx. Celsus tamen, iānuā apertā, iānitōrī salūtātō, “heus! epistulās maximī mōmentī dominō tuō, illī Lūciō Valeriō Capitōnī, ferō!” exclāmāvit.

Lectionis XLII Fabula Longa IV

vōta precēsque offeruntur

nōnnūllīs post diēbus, duō servī ad domum Valeriae et Vipsāniī ūnā pervēnērunt, quōrum alter epistulam Lolliae, alter Valeriī ferēbat. quōs cum iānitor in ātrium domūs admīsisset, Valeria et Vipsānius maximē laudāvit et “sine dubiō, servī fidēlissimī, nōs oportet dominīs vestrīs pietātem commendāre, ut praemia digna accipiātis.” tum Valeria sollicita epistulam patris, Vipsānius epistulam Lolliae aperuit ut legeret. quibus perlectīs Valeria et Vipsānius “vae! heu! dī omnēs Cāium Lollium servent et tueantur!” exclāmāvērunt. Valeria Caeliola, soror Valeriae, quae in domō manēbat dum pater ē Caprēīs regrederētur, clāmōribus audītīs sollicita ātrium intrāvit ut causam clāmōrum cognōsceret. cui cum Valeria et Vipsānius rem explicāvisset, “vae! heu!” invicem exclāmāvit. “sine dubiō nobīs omnibus cum hīs servīs ad imāginēs māiōrum festīnandum est, quibus vōta precēsque offerantur! nōnne enim multōs per annōs familia Lollia, multōs per annōs familia Maccia Valeriīs summō auxiliō est?”

Lectionis XLII Fabula Longa V

servī ad Germaniam perveniunt

proximō mēnse, servī ā Valeriō et Lolliā missī tandem ad castra Legiōnis V Alaudārum pervēnērunt. custōdēs, cum causam itineris cognōvissent, “vōbīs hīc manendum est dum servōs Valeriī arcessāmus,” inquiunt. “ille enim Valerius ipse abest, officia maximī mōmentī perfectum.” tum alter custōs per castra ad domum Lūciī Valeriī festīnāvit ut Cloanthum, servum Lūciī fidēlem, arcesseret. Cloanthus attonitus, cum verba custōdis audīvisset, per viās castrōrum contendit. “Cloanthus Valeriī adsum,” inquit, “servus fidēlissimus dominī meī. sine dubiō, sī quid maximī mōmentī referre iubēminī, vōs decet mihi, tamquam dominō meō, rem referre.” servī tamen piī, “ō Cloanthe,” respondērunt ambō, “sine dubiō servus fidēlissimus illīus Lūciī Valeriī est. nōbīs tamen dominī nostrī hoc mandāvērunt, nē cui nisi vel Lūciō Valeriō ipsī vel, sī abesset, lēgātō legiōnis hās epistulās trāderēmus.”

Lectionis XLII Fabula Longa VI

vulpēs rem prospiciunt

proximō diē, paulō post hōram prīmam, alter servus ad Mediolānum cum servō Vipsāniī, alter ad Caprēās cum servō Valeriī, alter ad Neāpolim profectus est. centūrīonēs quoque, equīs celerrimīs vectī, per viās prōgredī coepērunt quī epistulās ad Rōmam et ad Galilaeam per cursum pūblicum ferrent. Renardus vulpēs, strepitū et clāmōribus excitātus, cum līberīs suīs servōs et mīlitēs ē silvā proximā spectābat. “ecce! mī līberī!” inquit Renardus, “ecce mīlitēs, quibus perīculōsum est appropinquāre! ecce servī, quibus haud tūtum est appropinquāre! ecce hominēs, quī gladiōs hastāsque ferre solent! ecce hominēs, quī nōs vulpēs agitāre et vēnārī solent!”