Category Archives: Lectio XLI

Lectionis XLI Fabella Prima

in Galilaeā, prope urbem Tiberiadem, mīlitēs Legiōnis VI Ferrātae castra Rōmāna nūper exstrūxērunt.
in castrīs Legiōnis VI Ferrātae, mīlitēs Rōmānī sē exercent.
inter mīlitēs Cāius Lollius Urbicus, iuvenis XIX annōs nātus, cum amīcō suō, Curtiō Cereālī nōmine, adventum centūriōnis exspectat.
centūriō mīlitibus appropinquat ut īnspiciat.
centūriō mīlitibus appropinquat ut īnspiciantur.

Lectionis XLI Fabula Longa I

mūnus maximī mōmentī

paucīs post diēbus, centūriō Aemilius Pertināx mīlitēs octō ad praetōrium arcessīvit. inter mīlitēs, quōs Pertināx arcessīverat, erant Cāius Lollius Urbicus et Quīntus Curtius Cereālis. cum mīlitēs anxiī praetōrium intrāvissent, Pertināx, “vae!” exclāmāvit, “quam inūtilēs, quam ignāvī estis! paulō tamen minus inūtilēs, paulō minus ignāvī estis quam cēterī mīlitēs, quibus Mars Ultor hanc legiōnem afflīxit. vōs igitur decet tribūnum nostrum, illum Fabium Maximum, ad istam urbem Tiberiadem comitārī custōdītum. Fabius enim crās māne ad Tiberiadem contendet ut rēs maximī mōmentī perficiantur; vōs igitur crās māne Fabium comitābiminī nē ā barbarīs vexētur.” tum Pertināx mīlitēs omnēs rogāvit utrum mandāta intellēxissent annōn.

Lectionis XLI Fabula Longa II

tribūnus custōdēs ēligit

postridiē māne, paulō ante hōram prīmam, mīlitēs ā Pertināce ēlectī prope praetōrium Legiōnis VI Ferrātae sē instruēbant ut adventum tribūnī exspectārent. cum Fabius ē domō suō exiisset, ille Marcus Marius optiō, quī mīlitibus praeerat, tribūnō appropinquāvit ut salūtāret. “mī tribūne,” inquit Marius, “adsumus nōs ut tē ad urbem comitēmur. ille enim centūriō Pertināx hoc mūnus nōbīs imposuit.”

Lectionis XLI Fabula Longa III

ad urbem Tiberiadem pervenītur

paucīs post hōrīs, Fabius mīlitēsque ad urbem Tiberiadem pervēnērunt. “ecce urbs Tiberias, quam hī barbarī nōnnūllōs ante annōs exstrūxērunt, dīvum Imperātōrem Tiberium nostrum honōrātum!” cēterīs mīlitibus susurrāvit Marius. quibus verbīs audītīs Fabius, “mūnus quidem aptissimum!” quoque susurrāvit. “nōnne enim ille Augustus ipse, ille Tiberius ipse, ille Claudius ipse regnum honōrēsque rēgī barbarōrum praebuit? nōnne igitur rēgem barbarōrum Imperātōrēs nostrōs ita honōrāre? nunc tamen omnibus nōbīs festīnandum est nē tardus ad locum perveniam.”

Lectionis XLI Fabula Longa IV

puella cibum et aquam fert

paucīs post hōrīs, Mariō et Curtiō iam in popīnā bibentibus, iānua domūs subitō aperītur. Cāius Lollius et Quartus Furius, quī prope domum stābant, celeriter ad iānuam prōgredī coepērunt nē neglegentēs vidērentur. nōn tamen tribūnus, sed puella barbara et pulcherrima, vestibus Iudaeīs indūta, iānuam aperiēbat.

Lectionis XLI Fabula Longa V

Fabius tribūnus cum Cāiō colloquitur

septem post diēs, Fabius tribūnus iterum mīlitēs quaerēbat, quī sē ad urbem Tiberiadem comitārentur. Pertināx centūriō, cum mandāta centūriōnis accēpisset, iterum Cāium Lollium arcessīvit. “mī Lollī,” inquit Pertināx, “sine dubiō aliquid novissimī in istā urbe barbarā accidit; sine dubiō sunt quī tribūnum nostrum corrumpere temptent. tē igitur iterum ēligō quī tribūnum comitēris; tē hortor ut dīligentissimē locum hominēsque īnspiciās; tibi mandō ut rēs vel novās vel inopīnātās mihi quam celerrimē patefaciās!” quibus verbīs audītīs, Cāius Lollius pollicēbātur sē officia sua piissimē perfectūrum esse.