Category Archives: Lectio XL

Lectionis XL Fabula Longa I

Renardus vulpes

hodiē māne Lūcius Valerius cum Aburiō et Fabiō mīlitēs fidēlēs et fortēs ē castrīs dūcit.

mīlitēs, celeriter incēdentēs, per silvās obscūrās prōgrediuntur.

in silvā Renardus vulpēs cum familiā suā mīlitēs incēdentēs cautē spectat.

“cavēte, mī fīliī et fīliae,” inquit Renardus, “nē hominibus appropinquētis, praesertim hominibus huius modī!”

Lectionis XL Fabula Longa II

“fīliās prīncipum cavētō!”

inter tribūnōs laticlāviōs Legiōnis V Alaudārum erat Cassius Flavius Lepidus, iuvenis gente nōbilissimā nātus.  Cassius Flavius, sīcut Lūcius Valerius, sōlus in domō splendidā cum servīs habitābat, dīligenter officia sua perficere cōnābātur.  Flavius, sīcut Lūcius, saepe ā lēgātō missus est ad vīcum proximum, ubi ille Gāius Iūlius Vindex, prīnceps Celticus et cīvis Rōmānus habitābat.  tribūnōs enim Rōmānōs decēbat prīncipēs Celtōrum ita vīsitāre et colere.

Lectionis XL Fabula Longa III

Quintus Flavius Caesō ōrātor

paucōs post mēnsēs quam ille Titus Flavius Caesō, vir maximae pecūniae maximaeque dignitātis, in clāde urbis Pompēiōrum periisset, Quintus Flavius Caesō, fīlius Caesōnis, in urbe Athēnīs artibus rhētōricīs stūdēns, epistulam accēpit, in quā Flavius Pertināx, lībertus et āmanuēnsis, fāta Caesōnis patefēcit.  epistulā perlectā “heu patrī!  heu urbibius!  heu sepulcrīs māiōrum!” exclāmāvit Quintus Flavius pius et trīstis, “fāta horrenda!  patrem miserrimum!  ō dī, quaesō, patrem meum cum omnibus insepultīs aspicite!”  quibus verbīs dictīs Quintus Flavius ē domō, quam pater sibi in urbe Athēnīs ēmerat, celeriter contendit, ut agnum, in Agorā ēmptum, in templō Dītis sacrificāret.  tum ad domum suam regressus, Quintus Flavius iterum studiīs artium rhētoricārum sē trādidit.  “mē enim decet,” sēcum susurrat, “ōrātiōnem memōriae patris meī dignum in Agorā ipsā habēre.  patrī enim meō, quem maximē dīligēbam, cordī maximō erat fīlium suum in Agorā Athēnārum ōrātiōnem habēre.”

Lectionis XL Fabula Longa IV

Quintus Flavius deōs precātur

cum Apollodōrus Quintō Flaviō haec cōnsilia sapientissima dedisset, omnēs amīcī “sine dubiō, mī amīcissime!” exclāmāvērunt.  Quintus enim Flavius, quamquam artēs rhētoricās pessimē didicerat, cordī amīcīs erat, quod sē benignē et līberālissimē gerere solēbat. “sine dubiō, mī amīce,” exclāmābant omnēs, “dī tibi hās pecūniās opēsque nunc iam praebent, quod piissimē et benignissimē cōram amīcōs semper tē geris!  sine dubiō dī tibi facultātem stūdendī et scrībendī praebent, quod iuvenis maximae pietātis es!”  tum amīcī cum Apollodōrō rhētōre Quintum Flavium amplectēbantur.

Lectionis XL Fabula Longa V

Cnaeus in Tabulāriō labōrat

dum Lūcius cum mīlitibus suīs ad Germāniam prōgreditur, dum Quintus Flavius lōca idōnea quaerit, Cnaeus Caelius Caldus officia sua in archīvīs Imperiī Rōmānī dīligenter perficiēbat.  Cnaeō enim, quamquam puer pessimē sē gesserat, rēs gestae māiōrum semper cordī fuerant.  cum Lūcius et Cāius puerī histōrīās Tacitī et annālēs poētae Enniī plōrārent, Cnaeus clam avidus librōs mediā nocte legēbat. cum igitur Cnaeus, vīgintīvir nūper ēlectus, officia archīvōrum ā praetōribus et quaestōribus assignātus esset, ille maximē gaudēbat.  tōtum per annum Cnaeus, ante prīmam hōram surgēns, per viās obscūrās urbis Rōmae ad Tabulārium contenderat.  officiīs vīgintīvirī perfectīs, ille Cornēlius Tacitus, quī proximō annō quaestor fuerat et nunc iam archīvō praeerat, Cnaeō arcessītō et valdē laudātō haec verba dīxit: “mī Caelī, iuvenem dīligentiōrem quam tē rārō cognōvī!  sine dubiō, sī dī tibi favēbunt, ad summōs honōrēs ascendere poteris!  fortasse igitur hōc proximō annō quoque in archīvīs labōrāre tibi placēbit?  et fortasse, sī tibi placēbit, ad domum meam mox adveniēs, nōbīscum cēnātum?”

Lectionis XL Fabula Longa VI

apud Claudium Pulchrum cēnātur

Cnaeus Caelius, cum in Tabulāriō officia sua perficeret, in domō illīus Claudiī Pulchrī, familiāris mātris suae, manēbat.  “tē enim haud decet,” inquiunt Claudius et uxor Aemilia, “sōlum in hāc urbe maximā habitāre!  nōnne nōbīs est haec vīlla urbāna, maxima et vacua, in quā cubicula tablīnaque iam vacua tibi praestāre possumus?  et nōnne nōs decet, ut familiārēs tuōs, tē in domō nostrā ita accipere?”  Cnaeus igitur saepe cum Cornēliō Tacitō et Iūliā, saepe cum Claudiō Pulchrō et Aemiliā cēnāre solēbat.