Category Archives: Lectio XIX

Lectionis XIX Fabella Prima

decem ante mēnsibus, familia Valeria ex urbe Mediolānō revēnit. proximō diē post reventum, Valerius laetus domum ingreditur, servōs clientēsque suōs salūtātum.

Lectionis XIX Fabula Longa I

Maccia partūrit

familialolliipaintdum Cāius Lollius cum familiā Valeriā urbem Neāpolim iter facit, Maccia et Lollia in cēnāculō cūnās parant. Maccia enim partūrīre parat. laeta est Maccia, quod fīlium secundum Lolliō suō dare valdē cupit. anxia tamen et trīstis est, quod īnfantem Tertium, duōbus ante annīs nātum, memōriā tenet. Tertius īnfāns pulcher sed aeger erat. febrēs et tussēs maximī saepe eum afflīgēbant. novem mēnsēs nātus, Tertius mortuus est. Maccia cotīdiē Tertium suum flet et saepe ad sepulcrum contendit precātum et dōna datum. Lollius quoque Tertium suum saepe tacitē flet.

Lectionis XIX Fabula Longa II

Maccia obstētrīcem vocat

dum Lollius ad sepulcrum māiōrum Mānēs precātur, Maccia quoque mātūrē surgit et deae Iunōnī Lucīnae precēs adhibet. tum per cēnāculum celeriter ambulat omnia bene purgātum. dum mūrōs lavat, subitō “heus!” exclāmat, “nōnne venter mihi maximē dolet. Lollia! mē audī! mē adiuvā!” Lollia ad mātrem celeriter contendit et, “quid vīs, māter mea?” sollicita rogat. tum Maccia, “heus!” inquit, “venter mihi maximē dolet! tē oportet obstētrīcem quaerere, quod tempus adest!”

Lectionis XIX Fabula Longa III

Quartus infans nāscitur

quīnque post hōrās, Maccia īnfantem magnum partūrit. “heus!” exclāmat Paulla, “fortasse Herculēs nōmen aptissimum est!” Maccia rīdēre cōnātur; difficile tamen est eī rīdēre, quod corpus tōtum maximē dolet. “dīs grātiās agō,” tandem susurrat, “quod Herculēs alter nōn est hic īnfāns! sī enim Herculēs adest, nōnne Iphiclēs ipse in ūterō nunc iam manet? perīre mālō quam alterum īnfantem tam magnum partūrīre!”

Lectionis XIX Fabula Longa IV

diēs lūstricus adest

quārtō diē post Quārtum nātum, Valerius cum Lūciō Cāiōque Herculāneum regreditur. Cāius laetus ad cēnāculum currit. “quam mīrābilis est urbs Neāpolis!” exclāmat. Cāius cēnāculum ingreditur et, “heus! quid est? num īnfāns iam adest?” attonitus rogat. Maccia Quārtum īnfantem tollit et “ecce frāter tuus!” inquit. Cāius attonitus et laetissimus ōsculum īnfantī summā cum cūrā dat. tum grātiās maximās dīs omnibus agit et “heus!” exclāmat, “mihi ad domum Valeriī statim regrediendum est! nōnne patrōnus noster hunc nūntium optimum audīre dēbet?”