Category Archives: Lectio XIV

Lectionis XIV Fabella Prima

14-1a.valeria13paucīs mēnsibus post spectāculum, Valeria diem nātālem celebrat. Valeria iam trēdecim annōs nāta est. “mea fīlia, nōn puella, sed fēmina est,” inquit Caelia. “utinam marītum Valeriae aptum inveniam!” Valerius sēcum putat.

Lectionis XIV Fabula Longa I

Valerius cum Caeliā colloquitur

14-2a.valsaysmarryValerius per tablīnum ambulat. “ēhem!” sibi dīcit. Caelia Valerium audit et tablīnum intrat. “heus! mī marīte!” inquit, “cūr continuō ambulās? cūr ēhem continuō dīcis? num quid tibi cūrae est?”
Valerius “heus! Caelia ades!” clāmat, “num diū in tablīnō stās? multa enim in animō volvō. nōnne Valeria nostra iam fēmina est? nōnne iuvenī optimō nūbere dēbet?”

Lectionis XIV Fabula Longa II

Valeria versūs legit

14-3a.valeriareadsovidValeria in cubiculō sedet et librum legit. “nōnne Ovidius poēta optimus erat?” sēcum putat. “utinam marītus meus ōlim tālēs versūs mihi recitet. et quem marītōrum pater in animō iam habet?”

Lectionis XIV Fabella Secunda

Valeria per domum festīnat, cum patre in tablīnō collocūtum.

“utinam pater nōmen iuvenis optimī mihi nūntiet,” sēcum susurrat Valeria.  “utinam iuvenis fortis et benignus et pulcher mē uxōrem dūcat!  utinam ille Vipsānius …”

Lectionis XIV Fabula Longa III

Valerius et Valeria colloquuntur

14-4a.valsaysmarryValerius in tablīnō sedet et fīliam exspectat. Valeria tablīnum ingreditur et patrem salūtat. Valerius fīliae ōsculum dat et, “quaesō, mea fīlia,” inquit, “hoc mihi explicā: quālem marītum tibi invenīre dēbeō?”
Valeria ērubēscit et, “cūr hoc mē rogās, pater?” tandem rogat.
Valerius “hoc tē rogō, quod pater sum tuus, et quod trēdecim annōs es nāta, et …”

et Valeria, “et quod iuvenem in animō habēs? quis est, mī pater, et quālis?”

Lectionis XIV Fabella Tertia

multōs ante annōs, Milphiō servus in domō familiae Vipsāniae nāscitur.  Aiāx, pater Milphiōnis, est servus familiae Vipsāniae. Aiāx in stābulīs domūs labōrat.  Daphnē, māter Milphiōnis, est ancilla familiae Vipsāniae.  Daphnē in culīnā domūs labōrat.  “utinam dominus fīlium meum līberet!” inquit Daphnē.  “utinam Milphiō uxōrem optimam habeat!” inquit Aiāx.

Lectionis XIV Fabula Longa IV

Onesimus in ātriō morātur

intereā Onesimus, servus Vipsāniī, in ātriō domūs Valeriī morātur. “mē enim oportet hīc manēre,” sēcum putat, “quod dominus ipse mihi hoc mandātum dedit. ‘nōlī ad mē revenīre,’ inquit dominus meus, ‘sine epistulā Valeriī. mihi enim necesse est,’ inquit dominus meus, ‘hoc cognōscere: utrum Valerius fīliam suam fīliō meō nūbere vult, annōn.’ ego igitur, quod servus pius sum, in hōc ātriō moror dum responsum Valeriī accipiam.”

Lectionis XIV Fabula Longa V

Onesimus ad dominum regreditur

Valeria laeta ē tablīnō patris ēgreditur, ad cubiculum suum regressum. Valerius Milphiōnem arcessit. “heus, Milphiō, hūc venī!” exclāmat. “heus, ubi est stilus? ubi cērae? mē oportet epistulam Vipsāniō meō quam celerrimē dictāre!”

Milphiō “ecce, domine!” respondet. “nōnne adsunt in mēnsā ipsā?” Valerius stilum cērāsque cōnspicātur et “ēhem!” exclāmat, “sine dubiō hīc iacent! mī Milphiō, optime servōrum, tē maximē laudō! tē autem oportet hanc epistulam summā cum dīligentiā scrībere.” Valerius surgit et iānuam tablīnī claudit.

Lectionis XIV Fabula Longa VI

Valeria Vipsāniō occurrit

paucīs ante diēbus, Valerius cum familiā suā quoque in triclīniō domūs cēnat, quod Caelia, uxor Valeriī, māter Valeriae et Lūciī et Caeliolae, diem nātālem celebrat. post cēnam “nōnne, fīlia mea,” inquit Valerius, “tū paucīs post diēbus trēdecim annōs nāta eris. fortasse mē oportet iuvenem dignum quaerere – paucīs enim post annīs tē decēbit iuvenī dignō nūbere.” Valeria ērubēscit sed nihil dīcit.

Lectionis XIV Fabella Quarta

hodiē ille Quartus Vipsānius Agrippa iunior, iuvenis fortis et pulcher et benignus, cum patre in domō colloquitur.  “utinam ille L. Valerius Capitō, pater Valeriae, cōnūbia faciat!  utinam Valeria cōnsentiat!” inquit Vipsānius anxius et sollicitus.