Category Archives: Lectio XIII

Lectionis XIII Fabella Prima

caelioladressingdollCaeliola cubiculum ingreditur, quod cum Issā lūdere vult

Caeliola cubiculum ingreditur, cum Issā lūsum.

Lectionis XIII Fabula Longa I

Casina urbem Pompēiōs plōrat

13-1-1slavesrushper tōtam domum Valeriī festīnātur et clāmātur. servī enim et ancillae rēs colligunt. Caelia servīs mandāta dat. “festīnāte, servī,” exclāmat Caelia, “vōs oportet festīnāre, quod ego et dominus sextā hōrā proficīscī in animō habēmus. nōs decet hōrā sextā ēgredī, quod ad urbem Pompēiōs ante noctem pervenīre volumus.”

Lectionis XIII Fabula Longa II

ad urbem Pompēiōs prōcēditur

13-2-1girlsincartsexta diēī hōra iam adest. Valerius et Caelia ad iānuam domūs contendunt. Valeria et Caeliola quoque ad iānuam contendunt. “tandem ad urbem Pompēiōs proficīscimur!” inquit Valerius. “attonitus sum, quod hōra sexta adest, nōsque parātī!”

Lectionis XIII Fabula Longa III

ad spectāculum festīnātur

13-4-1diēs spectāculī iam adest. in domō Vatiae Valerius et familia ante prīmam hōram surgunt et sē vestiunt. “nōs oportet festīnāre, quod spectācula cordī Pompēiānīs sunt. maxima turba etiam nunc extrā portās amphitheātrī stat. nōs oportet festīnāre, quod sēdēs invenīre volumus.”

Lectionis XIII Fabula Longa IV

in arēnā pugnātur

Flavius Caesō quoque cum uxōre et fīliō urbem Pompēiōs venit, gladiātōrēs spectātum. in caveā amphitheātrī nunc iam sedet et spectāculum exspectat. Flavius Caesō Valerium cōnspicit et, “heus! amīce! prope nōs sedē!” exclāmat. Valerius verba Caesōnis audit et, “vae mihi!” sēcum susurrat. tum ad familiam vertitur et “heus! vōs omnēs! nōnne ille Flavius Caesō nōs vocat? nōs oportet prope Caesōnem sedēre.”

Lectionis XIII Fabula Longa V

in amphitheātrō prandētur

Flavius Caesō “heus! īnfēlix sum hodiē!” clāmat et trēs dēnāriōs Valeriō, quīnque Caeliō trādit. “fortasse dea Fortūna mihi hodiē māne nōn favet. nōnne cibum ēsse vultis? nōnne vīnum bibere? omnibus amīcīs prandium offerō, quamquam īnfēlīx sum. fortasse dea Fortūna līberālibus favet!”
Valerius et Caelius libenter cum Caesōne cōnsentit. Caesō vēnditōrem arcessit et multum pecūniae trādit. vēnditor plūrimōs botulōs, plūrima pōcula fert. omnēs botulōs laetī edunt et vīnum bonum ē pōculīs bibunt.

Lectionis XIII Fabula Longa VI

sexta hōra diēī adest.  in amphitheātrō urbis Pompēiōrum, ā gladiātōribus ferōciter pugnātur.  ā spectātōribus exclāmātur et plauditur.  vēnditōrēs per amphitheātrum ambulant, cibum et vīnum spectātōribus vēnditum.  servī corpora captīvōrum mortuōrum ex amphtheātrō ferunt cremātum et sepultum.  Valerius et Caelius cum uxōribus līberīsque gaudent et laetantur, quod spectāculum optimum in arēnā vident.

servī tamen Valeriī domī manent, quod servōs haud decet ad amphitheātrum prōcēdere.  in culīnā domūs, Gallicus coquus cēnam servīs et ancillīs parat.  Milphiō et Casina cum Gallicō in culīnā colloquuntur.  Casina “sine dubiō,” inquit, “nōs servōs decet gaudēre et laetārī, quod dominus noster benignus nōs domī manēre sinit.  vah!  odiō mihi sunt gladiātōrēs, odiō spectācula, odiō urbs Pompēiī.”