Category Archives: Lectio XII

Lectionis XII Fabella Prima

12-1-1cnaeushappyCnaeus saltat et cantat,”hodiē lūdus clausus est!”

ā Cnaeō saltātur et cantātur, “hodiē lūdus clausus est!”

Lectionis XII Fabella Secunda

rē vērā Fabius, lūdī magister, puerōs dīmittit.  “valēte vōs, valēte vōs,” lūdī magister cantat.  “et hoc mementōte, hoc memoriā tenēte: trēs iam diēs sine lūdō sunt.  nōnne enim nōs omnēs ad urbem Pompēiōs crās māne festīnāre dēbēmus, quod ā gladiātōribus in arēnā urbis Pompēiōrum pugnātur?  nōnne enim nōs decet pietātem ostendere?  Pompēiānī enim lūdōs in arēnā ēdunt, quod Domitillam, uxōrem iam mortuam Imperātōris Vespāsiānī ipsīus, honōrāre volunt.”

 

Lectionis XII Fabula Longa I

ad amphitheātrum nōn venītur

in somniīs Cnaeī …

12-2-1schoolclosedFabius puerōs dīmittit. “valēte, discipulī meī,” inquit lūdī magister. “mementōte, discipulī: trēs iam diēs sine ludō sunt.”

Lectionis XII Fabula Longa II

Vipsānia auxilium quaerit

in somniīs Cnaeī …

12-3-1vipgettingincarriagehodiē māne Vipsānia, uxor Caeliī māterque Cnaeī, ad urbem Herculāneum iter facit, domum Valeriī vīsitātum. “mihi necesse est cum Caeliā Valeriī, sorōre marītī meī, colloquium habēre,” sēcum putat. “Caeliae enim et Valeriō est fīlius ingeniī optimī, mihi et marītō pessimī. fortasse Caelia mē adiuvāre potest. fortasse Caelia Cnaeum meum meliōrem reddere potest.”

Lectionis XII Fabula Longa III

Vipsānia Caeliam vīsitat

in somniīs Cnaeī …

12-3-3milphioseesvipMilphiō, servus Valeriī, forte per iānuam prōgreditur. “mihi necesse est pavimentum verrere, quod sordidissimum et foedissimum est hoc pavimentum!” sēcum putat. Milphiō Vipsāniam cōnspicātur et, “salvē, domina!” exclāmat. “heus!num immemor sum?” sēcum putat. “num domina mea adventum Vipsāniae exspectat?”

Lectionis XII Fabula Longa IV

Vipsānia Caeliae crēdit

in somniīs Cnaeī …

12-4-5caeliagreetsvipCaelia et Vipsānia in triclīniō prandent et rēs minimī mōmentī commemorant. tandem Vipsānia, “prandium quidem optimum!” exclāmat. “quam mē dēlectat! sed heu! vae mihi! miserrima sum, quod fīlius tam impius mihi est. nōnne nōs decet fīlium meum commemorāre? nōnne Cnaeum meliōrem reddere potes? quaesō, amābō tē, mihi hanc rem explicā: cūr Lūcius tuus semper optimē sē gerit? et quid facere dēbeō?”

Lectionis XII Fabella Tertia

rē vērā ā Cnaeō perterritō surgitur et clāmātur.  ā parentibus īrātīs “vae! heu! quid nunc?” rogātur.  Caelius ipse ē lectō surgit et cubiculum fīliī ingreditur.  “mī Cnaee, mī puer perterrite,” inquit Caelius attonitus et sollicitus, “cūr clāmātur?  cūr lacrimātur?  quid accidit, mī puer?”  Cnaeus perterritus patrem amplectitur.  Cnaeus perterritus somnia patrī suō nārrat.

 

tum ā Caeliō valdē rīdetur.  “mī Cnaee, mī puer perterrite,” inquit Caelius, “num māter tua umquam amitam tuam sine nūntiō vīsitāre solet?  num māter tua cōnsilia amitae tuae quaerere solet?  num vapulāre et poenās accipere sine causā dēbēs, mī puer?  num patrem et mātrem decet tē sine causā pūnīre?”

 

Cnaeus “rēctē dīcis, mī pater,” tristis inquit.  “cūr tamen tālia somnia mē vexant?  cūr ā mē vigilātur et exclāmātur?  cūr lacrimātur et flētur et lūgētur?”  et Caelius, “nesciō, mī fīlī,” tandem respondet.  “tē autem nunc iam dormīre oportet, quod media nox adest.”

 

tum ā Caeliō ad cubiculum revenītur et obdormītur.  ā Cnaeō quoque iterum dormītur.  Cnaeus tamen somnium alterum habet ….

Lectionis XII Fabula Longa V

Vipsānia Caeliae haud crēdit

in somniīs Cnaeī …

12-4-5caeliagreetsvipCaelia et Vipsānia in triclīniō prandent et rēs minimī mōmentī commemorant. tandem Vipsānia, “prandium quidem optimum!” exclāmat. “quam mē dēlectat! sed heu! vae mihi! miserrima sum, quod fīlius tam impius mihi est. nōnne nōs decet fīlium meum commemorāre? nōnne Cnaeum meliōrem reddere potes? quaesō, amābō tē, mihi hanc rem explicā: cūr Lūcius tuus semper optimē sē gerit? et quid facere dēbeō?”