Category Archives: Lectio XI

Lectionis XI Fabella Prima

fccallswifeFlavius Caesō māne surgit et “heus! uxor! ubi es?” clāmat.

 

 

 

 

 

 

 

 

Lectionis XI Fabula Longa I

quis est homō īnsānus?

4qfandpedrunQuīntus Flavius cum paedagōgō suō per viās urbis ad lūdum contendit. “mē nōn decet tardum advenīre!” paedagōgō attonitō dīcit, “mē nōn oportet impia facere.”
paedagōgus attonitus et laetus sibi, “nōnne multōs per diēs hoc precor?” susurrat. “nōnne pater māterque hoc quoque precantur? utrum dī an plagae magistrī hunc puerum pium nōbīs reddunt?”
Quīntus tamen Flavius, “nōnne tē oportet celeriter prōgredī, mī paedagōge? num tardī advenīre dēbēmus? num nōs decet iterum vapulāre?” et per viās urbis celeriter prōgreditur.

Lectionis XI Fabula Longa II

utrum pius an impius?

9isqfworsethananimalquattuor post hōrās, Fabius discipulōs dīmittit, et puerī cum paedagōgīs ē lūdō ēgrediuntur. per viās urbis ad domōs suās proficīscuntur. Quīntus Flavius quoque cum paedagōgō suō per viās prōgreditur. puer omnia magistrī verba in animō volvit; nihil igitur paedagogō dīcit. tandem, “heus, tū, num ego tam insolenter mē gerō quam illae bēstiae?” sollicitus rogat.

 

 

 

 

 

Lectionis XI Fabula Longa III

Gallicus sē vexat

1galbowlin domō Valeriī servī ancillaeque strēnuē labōrant et cēnam parant.

“ubi est catīnus argenteus?” exclāmat Gallicus īrātus. “quis eum invenīre potest? quis eum nancīscī potest?”

Lectionis XI Fabella Secunda

octāva hōra diēī adest.  in ātriō vīllae Caeliī, Caelius ipse cum Vipsānia colloquitur.  “vae! heu!” exclāmat Caelius.  “ad urbem Herculāneum prōcēdere hodiē vespere haud volō!

 

“nōs tamen oportet ad domum Valeriī prōcēdere,” Vipsānia Caeliō respondet.  “nōnne enim ille Flavius Caesō ipse, vir maximae pecūniae maximaeque dignitātis, inter hospitēs est?  num nōs decet Flavium Caesōnem contemptum habēre?  nōnne enim ille Caesō vel familiāris vel lībertus Imperātōris ipsīus est?”

 

“tēcum certē consentiō,” respondet Caelius sollicitus.  “haud tamen ad urbem prōcēdere, haud cum sorōre meā et marītō cēnāre hodiē vespere volō.”

Lectionis XI Fabella Tertia

in domō Valeriī, servī et ancillae triclīnium purgant.  prope triclīnium est cubiculum vacuum, ubi servī lectōs et mēnsās et sellās quoque pōnunt.  “sine enim dubiō,” inquit Valerius, “fīlium et fīliās decet in hōc cubiculō quam in triclīniō cēnāre.  sine dubiō fīliōs et fīliās clientum quoque decet ibi cēnāre.  et sine dubiō istum Quīntum Flavium, sī patrem et mātrem comitābitur, quoque decet ibi cēnāre.”

Lectionis XI Fabula Longa IV

Rīdiculus in triclīniō

randrplayprope culīnam est cavus minimus, ubi Rīdiculus mūs cum familiā habitat. Rīdiculus est mūs maximae calliditātis. “vae! heu!” exclāmat, “num mē ita contemnis? ego enim in cēnāculō, nōn cavō habitō!” Rīdiculus cotīdiē ē “cēnāculō” suō audāx ambulat; cotīdiē cibum quaerit et invenit; cotīdiē incolumis revenit. Ferox enim, canis Valeriī, est amīcus Rīdiculī; Ferox Rīdiculum capere nōn vult.

Lectionis XI Fabula Longa V

Caesō et hospitēs ērubēscunt

post cēnam et pugnās hospitēs ē domō Valeriī ēgrediuntur.  hospitēs ērubēscunt, quod verba et acta Caesōnis haud pietātem, haud dignitātem, haud gravitātem ostendunt.  hospitēs prope domum Iūliī Fēlīcis ambulant et “heu! vae!” exclāmant, “nōnne mīrābilis ista cēna?”

Lectionis XI Fabula Longa VI

Flavius Caesō domum regreditur

post cēnam horribilem Flavius Caesō cum uxōre domum suam regreditur.  Caesō in tablīnō suō sedet et attonitus, “mehercle!” sēcum susurrat. “quid accidit?  cūr ista mustēla mea triclīnium Valeriī ingreditur?  cūr mustēla mea istum mūrem capere et ēsse cōnātur?  num dī mē pūniunt?  haud enim deōs decet mē pūnīre, quod summum pietātis et dignitātis et gravitātis ostendere semper cōnor.  cūr igitur haec pessima accidunt?”

Lectionis XI Fabula Longa VII

somnium Ausōniae

This story was created by the beginning branch of the MHCHS Latin Family in April 2014.  Do you think the unicornuus is telling the truth … or not?

in somniīs Ausōnia in mediā silvā prope fontem in terrā iacet.  “quid hoc est?” attonita sē rogat.  “ubi sum, et cūr?”   subitō ūnicornuus ad Ausōniam currit.  “salvē,” inquit ūnicornuus.  “mē oportet tibi cōnsilium offerre, quod futūra tua, futūra familiae tuae dīs omnibus rēs maximī sunt mōmentī.”

 

Ausōnia igitur territa et attonita, “quaesō, tē amābō, mī ūnicornue, hoc cōnsilium mihi explicā!  pietātem enim cum dignitāte et gravitāte ostendere semper volō!”

 

ūnicornuus igitur “mē ascende, Ausōnia mea,” susurrat.  “nōbīs enim necesse est ambulāre et colloquī.”  Ausōnia ūnicornuum ascendit.  subitō tamen centaurus dē summō arbore dēscendit et “Ausōnia mea, mī ūnicornue,” vōce maximā exclāmat, “vōs ambōs oportet verba mea audīre!  marītus tuus pessimē sē gerit, quod multum pecūniae tibi et Quīntō tuō praebet. marītō enim tuō pecūnia summō cordī est, quod ille, quandō puer octō annōs nātus erat, in servitūtem vēnit.  nōnne ille, trēdecim annōs nātus, in lībertātem effugit?”

tum Ausōnia attonita et territa ē lectō surgit.  “minimē!” sēcum susurrat.  “marītus enim meus haud in servitūtem vēnit, haud in lībertātem effugit!  cūr igitur dī mihi hoc somnium horrendum mittunt?”