Category Archives: Lectio X

Lectionis X Fabella Prima

proximā nocte, in somniīs Cnaeī…

valetcaeliaexspectantValerius in tablīnō sedet et litterās dictāre temptat.

Caelia in ātriō sedet et lānam facere temptat.

Valeria et Caeliola in peristȳliō pilās iactant. Medūsa et Ferōx laetī pilās persequuntur.

 

 

Lectionis X Fabula Longa I

Lūcius et Cāius dē diē commemorant

in somniīs Cnaeī…

luciusboresfamilyseptima hōra diēī iam adest. in domō Valeriī Lūcius laetus sorōribus dē diē commemorat. Valeria et Caelia verba Lūciī diū audiunt, sed tandem, “nōs taedet verbōrum tuōrum, Lūcī noster,” inquit Valeria. et Caeliola, “frāter, quaesō, nōlī lūdum commemorāre. nōnne mihi fābulam meliōrem nārrāre potes?” Lūcius rīdet et Caeliolam amplectitur.

 

 

 

 

Lectionis X Fabella Secunda

Valerius et Caelia rē vērā Lūcium castīgant, quod in popīnā pessimē sē gerit.  “tē tamen laudō, mī fīlī,” inquit Valerius, “quod rēs gestās tuās mihi patefacis, et quod optimē in lūdō tē geris.  tē igitur haud oportet vapulāre, quod pietātem et gravitātem et dignitātem ostendis.  puerōs enim Rōmānōs semper decet pietātem et gravitātem et dignitātem ostendere.”

Lectionis X Fabula Longa II

Prīma et Secunda Cnaeum dērīdent

in somniīs Cnaeī…

primandsec2Caelius tandem Cnaeum pūnīre dēsinit et “abī, puer īnsolēns!” clāmat. Cnaeus “vae! heu!” clāmat et ē tablīnō celeriter currit. Prīma et Secunda extrā iānuam tablīnī rem tōtam audiunt et inter sē iocōs faciunt.

Lectionis X Fabula Longa III

Fortūnāta diem commemorat

in somniīs Cnaeī …

stablesnightin stabulō vīllae Fortūnāta bōs placida herbās ēst. iuxtā Fortūnātam stat marītus taurus, Maximus nōmine.

 

 

 

 

Lectionis X Fabella Tertia

mediā nocte Cnaeus perterritus in somniīs exclāmāre et lacrimāre incipit.  “vae! heu! heu! vae! quaesō, nōlīte mē torquēre!” exclāmat Cnaeus.  Prīma et Secunda in cubiculīs prope cubiculum Cnaeī dormiunt.  Planesium quoque nūtrīx in cubiculō proximō dormit.  clāmōrēs Cnaeī Prīmam territam reddunt.  Prīma igitur ē lectō surgit et “vae! heu! quis clāmat et cūr?” identidem perterrita rogat.

 

clāmōrēs Cnaeī Secundam quoque territam reddunt.  Secunda igitur quoque ē lectō surgit et “vae! heu!  cūr clāmās, mī frāter stultissime?  num tōtam orbem terrārum excitāre vīs?  nōnne tē decet tacēre?” īrāta exclāmat.  Cnaeus tamen haec verba īrāta sorōrum audīre haud potest, quod clāmōribus et ūlūlātibus sē trādit.

Lectionis X Fabella Quarta

clāmōrēs Cnaeī Planesium nūtrīcem quoque excitant.  clāmōrēs Cnaeī Planesium perterritam reddunt.  Planesium tamen cubiculum Cnaeī ingreditur et “quid est, mī puer? cūr mediā nocte clāmās?  num somnium horrendum tē perterritum reddit?” sollicita rogat.

 

Cnaeus enim lacrimīs et ūlūlātibus sē trādit. “vae! heu! heu! vae!” identidem clāmat.  “sine dubiō bōs et taurus cubiculum iterum ingrediuntur mē pūnītum!  sine dubiō pater meus quoque per tōtam diem et noctem mē verberāre vult!”

 

tandem Cnaeus, “vae! heu! num haec omnia in somniīs horrendīs videō?” rogat.  Caelius enim et Vipsānia quoque cubiculum fīliī ingrediuntur, causam clāmōrum cognitum.  “num ego tē sine causā verberāre soleō, mī fīlī?” Caelius attonitus Cnaeum rogat.  “puerōs enim haud decet, haud oportet sine causā vapulāre!  tē tamen nunc iam dormīre oportet, quod media nox adest.”

Lectionis X Fabella Quinta

The “beginning branch” of the MHCHS Latin Family did not actively participate in the creation of this story in Spring 2014, but they voted overwhelmingly for its inclusion in the Tres Columnae Project at this point.  “We need to know why Cnaeus has so many scary dreams!” they said ….

 
tum Caelius et Vipsania ē cubiculō Cnaeī ēgrediuntur. clāmōrēs enim et somnia Cnaeī parentēs sollicitōs reddunt. Vipsānia igitur sollicita, “mi marīte,” susurrat, “quid facere dēbēmus?  Cnaeus enim noster sine dubiō saepe somniīs horrendīs, saepe lacrimīs et ūlūlātibus sē trādere solet.  an vōta et sacrificia dīs omnibus offerre dēbēmus?”

 

Caelius tamen lacrimāns, “Vipsānia mea,” tandem susurrat, “num dī nōs miserōs aspiciunt?  num precēs nostrās audīre solent?”  imāgō iuvenis, XVI annōs nātī, in mūrō ātriī prope larārium pendet.  Caelius imāginem amplectitur et, “sī enim dī precēs nostrās audiunt,” furēns susurrat, “cūr ille Cāius noster hōs quattuor annōs mortuus est?”  tum Caelius et Vipsānia lacrimīs et ūlūlātibus in mediō ātriō sē trādunt.

 

Planesium quoque trīstis et lacrimāns in ātriō vīllae stat.  Planesium tamen tacitē manūs ad caelum tollit et “ō dī omnēs,” tacitē susurrat, “quaesō, dominum et dominam aspicite!  quaesō, vōs precor, auxilium familiae Caeliae praebēte!”

Lectionis X Fabula Longa IV

Celeris mustēla

rē vērā ….

in cēnāculō Lolliī Cāius tandem obdormit. “nōnne plūra dē hōc diē vōbīs crās dīcere possum?” susurrat dum obdormit.

 

 

 

 

 

 

 

Lectionis X Fabella Sexta

in domō maximā et splendidā, prope domum Valeriī, habitat ille Titus Flavius Caesō.  in domō splendidā, prope domum Flaviī Caesōnis, habitat ille Marcus Iūlius Fēlix.  Fēlix igitur vīcīnus Flaviī Caesōnis est.  Valerius quoque vīcīnus Flaviī Caesōnis est.

hodiē māne in tablīnō Iūlius Fēlix epistulam servō dictat.  “vīcīnus Flāviō Caesōnī salūtem.  mī Caesō, mī amīce,” inquit Iūlius Fēlīx, “nōnne tē decet cum uxōre et fīliō apud mē cēnāre?  familia enim tua mihi cordī est.  vīcīnus tuus tē invītat.”  Fēlix servō epistulam trādit et “tē decet, serve, hanc epistulam vīcīnō meō, illī Flaviō Caesōnī, nunc iam ferre.”

servus igitur ē domō Iūliī Fēlīcis ēgreditur.  servus ad domum Flaviī Caesōnis ambulat et iānuam domūs pulsat.  iānitor Flaviī Caesōnis iānuam aperit.  servus Fēlīcis iānitōrī epistulam trādit.  tum iānitor per domum ad tablīnum contendit.  iānitor dominō epistulam trādit.

Flavius Caesō signum frangit et epistulam aperit.  Caesō epistulam legit et “certē, certē!” exclāmat.  “nōnne benignus est ille Valerius, vīcīnus meus?  mē certē decet apud Valerium cum uxōre et fīliō cēnāre!”

heu tamen Caesōnī!  nōnne Caesōnī sunt duō vīcīnī?  et heu Iūliō Fēlīcī!  et heu Valeriō!