Category Archives: Lectio VIII

Lectionis VIII Fabella Prima

magisterexspectatFabius est lūdī magister.

Fabius puerōs et paedagōgōs exspectat.

 

 

 

 

 

Lectionis VIII Fabella Secunda

lolliusetinsulaValerius, vir maximae pecūniae et maximae dignitātis, multās īnsulās et multās domūs in urbe Herculāneō et in urbe Neāpolī tenet.

in ūnā īnsula est cēnāculum, ubi Lollius cum familiā suā habitat.

in illā īnsulā quoque est cēnāculum, ubi Quinctius cum familiā suā habitat.

“nōs celebrāre dēbēmus,” inquit Lollius, “quod Valerius patrōnus optimus est.  nōnne Valerius hoc cēnāculum praebet?  nōnne Valerius sportulās cotīdiē quoque praebet?”

“fortasse vōs celebrāre dēbētis,” respondet Quinctius.  “nōs tamen nōn celebrāmus, quod cēnāculum est parvum et sordidum.  vah!  nōnne nōs domum magnam et splendidam habēre dēbēmus?”

Lectionis VIII Fabella Tertia

in urbe Herculāneō habitant multī cīvēs.  cīvēs maximae pecūniae in domibus magnīs et splendidīs habitant.  cīvēs minimae pecūniae in cēnāculīs et in domibus parvīs habitant.

hodiē māne multī puerī ē lectīs surgunt, quod prīmus lūdī diēs adest.

Lectionis VIII Fabula Longa I

magister novissimus

outsideschool1extrā lūdum Lūcius et Cāius sistunt et anxiī circumspectant. novem puerī cum paedagōgīs extrā iānuam stant et lūdī magistrum exspectant.

 

 

 

 

 

 

Lectionis VIII Fabula Longa II

Fabius puerōs docet

fabsayssitin ludō Fabiī est ūna sella. Fabius in sellā sedet et puerōs iterum salūtat. “nōnne vōs circum sellam stāre dēbētis?” rogat.

 

 

 

 

 

 

Lectionis VIII Fabella Quarta

quarta diēī hōra adest.  in lūdō Fabiī, puerī quaestiōnibus magistrī respondent.  paedagōgī anxiī verba puerōrum audiunt.  Fabius, lūdī magister, puerōs dīligentēs laudat, puerōs ignāvōs castīgat.  Fabius tamen nūllōs puerōs verberat.

Lectionis VIII Fabula Longa III

Rapidus et Rapida lūdum cupiunt

randrplayin domō Valeriī, Rapidus et Rapida mūrēs prope līmen cavī lūdunt. Rapidus est fīlius Rīdiculī et Impigrae, et Rapida est fīlia Rīdiculī et Impigrae.