Category Archives: Lectio VII

Lectionis VII Fabella Prima

odysseuscaeusluciuscrowdcīvēs Herculānēnsēs per viās urbis contendunt.

Odysseus paedagōgus Lūcium et Cāium per urbem dūcit.

Odysseus librōs et cērās portat.

 

 

 

 

 

Lectionis VII Fabella Secunda

slavesyellincookshopin urbe Herculāneō sunt plūrimī servī.

Lūcius clāmōrēs servōrum audit.

 

 

 

 

 

Lectionis VII Fabella Quarta

slavesyellincookshoppaedagōgus “tacē, Lūcī,” inquit.  “in popīnā sunt multī servī.  nōnne clāmōrem servōrum audīs?”

 

 

 

 

 

 

Lectionis VII Fabella Quinta

luciuscumservisLūcius cum servīs bibere vult.

 

 

 

 

 

 

Lectionis VII Fabula Longa I

Lūcius pessimē sē gerit

lolliushungryLūcius et Cāius per viās urbis Herculāneī cum Odysseō paedagōgō prōcēdunt. “heu!” exclāmat Lūcius, “valdē ēsuriō; plūs cibī ēsse volō.” Cāius attonitus tacet. Cāius quoque valdē ēsurit; Cāius quoque plūs cibī ēsse vult. Cāius tamen plūs cibī ēsse nōn potest, quod nihil pecūniae, nihil cibī est in cēnāculō. Lūcius tamen, “heus, mī paedagōge,” clāmat, “nōnne ego duōs sestertiōs habeō? nōnne plūs cibī emere possum?”

 

Odysseus attonitus, “mī Lūcī,” respondet, “quid dīcis? ubi plūs cibī emere potes? num tū, puer octō annōs nātus, istam popīnam intrāre audēs?”

Lectionis VII Fabula Longa II

Lūcius pugnam spectat

luciusundertableLūcius attonitus et perterritus sub proximā mēnsā sē cēlat.