Category Archives: Lectio VI

Lectionis VI Fabella Prima

7amsōl in caelō ascendere incipit.  hōra prīma adest.  in urbe Herculāneō prīmus lūdī diēs est.

rē vērā Lūcius in lectō dormit.  Cāius quoque in lectō dormit.  Cnaeus quoque in lectō dormit.

Cnaeus tamen somnium horrendum habet ….

Lectionis VI Fabella Secunda

in somniīs Cnaeī …

wakingupluciusbigprīmus lūdī diēs adest. in domō Valeriī Lūcius in lectō dormit. Caelia, māter Lūciī, cubiculum intrat et fīlium excitat. “surge, mī fīlī,” exclāmat Caelia. “nunc surgere dēbēs, quod prīmus lūdī diēs adest.”

 

 

 

 

 

Lectionis VI Fabella Tertia

in somniīs Cnaeī …

gallicusūnus servus in domō labōrat.

 

 

 

 

 

 

 

duoservi2duō servī in domō labōrant.

 

Lectiōnis VI Fabula Longa I

Cnaeus īnsolentissimus

in somniīs Cnaeī …

slavesinroomservī cubiculum Cnaeī intrant. “domine, quaesō, surge!” servī exclāmant. “hōra enim prīma est. nōnne hic est tibi prīmus lūdī diēs?”

 

 

 

 

 

Lectionis VI Fabula Longa II

Nestōr paedagōgus

in somniīs Cnaeī …

cnaeusgoingtoschoolNestōr servus fidēlis Caeliī est. hodiē māne Caelius Nestōrem vocat et, “mī Nestor,” inquit, “hodiē iste fīlius meus, Cnaeus, ad lūdī magistrum ambulāre parat. nōnne paedagōgum mittere dēbeō?”

 

 

 

 

Lectionis VI Fabula Longa III

Cnaeus sordidissimus

in somniīs Cnaeī …

slavesworkandhearin vīllā Caeliī servī et ancillae strēnuē labōrant. subitō omnēs maximum clāmōrem audiunt.

 

 

 

Lectionis VI Fabella Quarta

24-2-6avippullscowin somniīs Cnaeus videt mātrem īrātam cubiculum suum intrāre. rē vērā Vipsānia, māter Cnaeī, in triclīniō vīllae pultem ēst, quod hōra prīma diēī adest.
in somniīs Cnaeus audit Prīmam et Secundam sē dērīdēre. rē vērā sorōrēs Cnaeī cum mātre in triclīniō pultem edunt.

in somniīs Cnaeus videt patrem et mātrem poenās maximās parāre. rē vērā Caelius, pater Cnaeī, in tablīnō cum Nestōre paedagōgō colloquitur.
in somniīs Cnaeus videt Fortunātam bovem vīllam intrāre. rē vērā Ūtilis vīlicus bovem per agrum prope fenestram cubiculī Cnaeī dūcit.
in somniīs Cnaeī omnēs audiunt Cnaeum perterritum magnā vōce clāmāre. rē vērā somnium Cnaeum perterritum excitat! tum Cnaeus perterritus per tōtam vīllam currit et lacrimat. tōta familia attonita clāmōrēs Cnaeī audit.

Lectionis VI Fabula Longa IV

Cnaeus rē vērā surgit

luciushappyschoolbigrē vērā prīma hōra diēī adest. in domō Valeriī, Lūcius ad culīnam contendit et pultem laetē ēst. Lūcius laetātur quod prīmus lūdī diēs adest. “nōnne Odysseus, servus fidēlis, paedagōgus Lūciī est?” inquit Valerius. Odysseus quoque laetātur, quod servus fidēlis est. omnēs servī et ancillae Valeriī quoque laetantur, quod Odysseus benignus et fidēlis est.