Category Archives: Lectio IX

Lectionis IX Fabella Prima

This story is a Tres Columnae Project “first.” It was co-created by the “beginning branch” of the “MHCHS Latin Family” in Spring 2014.

outsideschool1in viā prope lūdum Fabiī, paedagōgī cum puerīs anxiī colloquuntur.  paedagōgī enim cum puerīs lūdī magistrum exspectant.

“Tite, nōnne tū stilum firmē tenēre dēbēs?” paedagōgus Titum rogat. “Tite, nōnne tē decet stilum firmē tenēre?” paedagōgus Titum rogat.

“nōnne Marcus librum Titō trādere dēbet?” lūdī magister paedagōgum rogat. “nōnne Marcum decet librum Titō trādere?” lūdī magister paedagōgum rogat.

Lectionis IX Fabula Longa I

“quālis est hic magister?”

outsideschool4prīmus lūdī diēs adest. puerī in viā prope iānuam lūdī stant. paedagōgī prope puerōs stant et puerīs “bene vōs gerite, puerī” susurrant. Fabius subitō iānuam aperit et “quaesō, mī discipulī, lūdum nostrum intrāte,” inquit. puerī attonitī et timidī Fabiō pārent. per lūdī iānuam lentē ambulant. paedagōgī quoque attonitī lūdum intrant et inter sē susurrant.

 

 

Lectionis IX Fabula Longa II

“nōn sine causā”

fabboysinschoolpuerī in lūdō Fabiī quaestiōnibus magistrī respondent. Fabius puerōs dīligentēs laudat, īnsolentēs castīgat, nūllōs tamen verberat. tandem Quīntus Flavius attonitus haec interpellat: “mī magister, hoc mihi dubium est, et rogo ergō: nōnne magistrī semper puerōs verberāre solent? cūr nōn vapulāmus et lacrimāmus? cūr nōs nōn castīgās?” Fabius rīdet et, “mī Quīnte Flavī,” respondet, “nōnne pater tuus familiārem meum, illum Fabium Quīntiliānum, commemorāre solet? familiāris enim meus est rhētor nōtissimus. Rōmae habitat et familiārēs Imperātōris ipsīus docēre solet. haec praecepta mihi trādit, et ego, quod pius sum, familiārī pārēre soleō. prīmum, magistrum nōn decet puerōs sine causā verberāre, quod puerī verberātī rēs bene discere haud possunt. deinde –”

Lectionis IX Fabella Secunda

Like Fabella Prima, this story was co-created by the “beginning branch” of the MHCHS Latin Family in Spring 2014.

 

quarta hora diēī adest.  in ludō Fabiī, puerī quaestiōnibus magistrī respondent.  paedagōgī gaudent et laetantur, quod puerī optimē sē gerunt.

Lectionis IX Fabella Tertia

Like Fabella Prima and Fabella Secunda, this story was co-created by the “beginning branch” of the MHCHS Latin Family in Spring 2014.  Most of the plot twists belong to them….

Flavius Caesō culīnam intrat et servum cōnspicātur. servus in cellā, ubi cibus et vīnum manēre solent, inter amphorās vīnī et oleī sē cēlat. “stulte! impie! paedagōge pessime!” exclāmat Caesō īrātus.  “ubi est fīlius meus?  ubi sē cēlat?”

Lectionis IX Fabula Longa III

quis praemium meret?

fabiussaystimesup

quattuor post hōras, Fabius puerōs paedagōgōsque dīmittit. “valēte, vōs omnēs,” cantat ille. “nōlīte tardī revenīre. puerōs tardōs decet vapulāre, quod discipulī tardī discere haud possunt. et paedagōgōs tardōs oportet vapulāre, quod eōs decet puerōs ad lūdum ante secundam hōram dūcere. valēte, valēte!” cantat Fabius. Fabius vir multōrum carminum multārumque vīrium est.

 

 

 

 

Lectionis IX Fabula Longa IV

Flavius Caesō et Fabius

cfgoestotheschoolpuerī paedagōgīque per viās ad domōs suās prōgrediuntur. via iam dēserta et vacua est. Flavius Caesō fīlium servumque castīgāre dēsinit et iānuae lūdī appropinquat. Flavius Caesō ipse iānuam lūdī pulsat et, “mī Fabī, an ines?” inquit “Flavius adsum Caesō, amīcus tuus veterrimus, cum istō puerō paedagōgōque meō. nōnne ianuam mihi aperīre potes? nōnne veniam tuam istī impiissimī petere dēbent?”