Category Archives: Lectio IV

Lectionis IV Fabella Prima

4-1in īnsulā Valeriī est cēnāculum Lolliī.

 

 

 

 

 

 

 

 

Lectionis IV Fabella Secunda

4-2a-cena

in cēnāculō Lolliī hōra prīma est.

hōrā prīmā cibus est in mēnsā.

Maccia cibum parat, quod hōra prīma est.

 

Lectionis IV Fabula Longa I

Familia Laeta

4-3-1valreadshappyin domō Valeriī, paterfamīliās in tablīnō sedet et librum legit. Valerius est laetus, quod liber Valerium valdē dēlectat.

 

 

 

 

 

Lectionis IV Fabula Longa II

Familia Sollicita

4-4a-lolliusmoneyin īnsulā Valeriī, Lollius in cēnāculō sedet et pecūniam numerat. “ūnus, duō, trēs, quattuor, quīnque, sex, septem, octō – ēheu! octō tantum!” Lollius vītam plōrat et lacrimat. Lollius est sollicitus quod satis pecūniae nōn habet.

 

 

 

 

 

 

 

 

Lectionis IV Fabella Tertia

domuspaintin urbe Herculāneō est domus pulchra, ubi Lūcius Valerius Capitō cum familā suā habitat. in urbe Herculāneō quoque est domus maxima, ubi Titus Flavius Caesō cum familiā habitat. Flavius est marītus Ausōniae, et Ausōnia est uxor Flaviī. Flavia est fīlia Ausōniae et Flaviī, et Quīntus Flavius fīlius Flaviī et Ausōniae est. Titus Flavius quoque fīlius Flaviī et Ausōniae est. Sabīna mustēla Flaviī et Ausōniae est.

Quīntus, puer octō annōs nātus, in domō cum patre et mātre habitat. Flavia tamen in domō patris nōn habitat. Flavia, XX annōs nāta, est uxor Marcī Domitiī Ahēnobarbī. Flavia igitur in urbe Neāpolī cum marītō suō habitat. Titus, XVIII annōs nātus, in urbe Rōmā habitat.

hodiē Flavius ē lectō suō surgit, quod hōra prīma est. Ausōnia quoque ē lectō surgit, quod hōra prīma est. Flavius ē cubiculō exit. Flavius ātrium intrat et uxōrem salūtat. “ubi est fīlius? ubi est Quīntus?” inquit Flavius. “heu!” respondet Ausōnia īrāta. “Quīntus, fīlius tuus, ē lectō nōn surgit. Quīntus, fīlius tuus, in lectō manet!”

Lectionis IV Fabella Quarta

in domō Valeriī est ātrium splendidum. hodiē māne Ferox canis in pavimentō ātriī dormit.  Ferox cotīdiē in pavimentō ātriī dormit.  Ferōx in pavimentō ātriī dormīre solet.

“ego fessus sum!” inquit Ferox.  “per tōtam diem ego cum Valeriā et Lūciō et Caeliolā lūdō! ego dormīre volō quod fessus sum!”

Lectionis IV Fabella Quinta

This story was added to the Tres Columnae Project in January 2017 after many, many questions from subscribers about how and why Medusa the dog can quote and understand Latin poetry.

Lectionis IV Fabula Longa III

mūs, canis, et mustēla

4-5a.ridlooksforfoodin domō Valeriī Rīdiculus mūs cibum quaerit.

 

 

 

 

 

 

 

Lectionis IV Fabula Longa IV

Medūsa et mustēla

4-5i.feroxinsunFerox in pavimentō ātriī iacet et obdormit, quod tertia hōra diēī adest. sōl in caelum ascendit et pavimentum cālidum reddit. Medūsa īrāta ex ātriō exit et per peristȳlium contendit.

 

 

 

 

Lectionis IV Fabula Longa V

quis est inimīcus?

4-5p.miceplantum Medūsa cum Sabīnā domum intrat et ad cavum celeriter contendit. mox Rīdiculus “ē cēnāculō exīre parō, mea Impigra,” exclāmat. “et ego quoque,” inquit Impigra, “quod tū tantum cibī sōlus portāre nōn potes.” tum Sabīna, “tū prīmum mūrem captā, ego secundum!” susurrat.