Category Archives: Sorores Cnaei

De Sororibus Cnaei Fabella Prima

multōs iam annōs familia Caelia in vīllā splendidā prope urbem Herculāneum habitat.  vīlla et fundī in clīvō montis Vesuviī duōbus mīlibus passuum ab urbe stant.  plūrimī servī in vīllā et agrīs labōrant.  plūrimī colōnī quoque in agrīs vīllae labōrant.  colōnī olīvās et ūvās in agrīs vīllae cūrant.  colōnī, quod Caelius ipse agrōs tenet eīsque commodat, partem messis Caeliō trādunt, partem ipsī vēndere possunt.  colōnī Caeliī, sīcut clientēs Valeriī, patrōnum suum prīmā hōrā salūtāre solent.

De Sororibus Cnaei Fabella Secunda

ecce villa familiae Caeliae quam splendida et maxima!  ad dextram vīllae Caeliōrum stat vīlla Aeliōrum.  retrōrsum, trāns viam, iacet ager quem Caelius quoque tenet.  ad dextram illīus agrī stat vīlla quam ille Publius Ulpius tenet.  ad sinistram agrī stat vīlla ubi ille Sextus Flavius senior cum familiā suā habitat.

De Sororibus Cnaei Fabula Longa I

iuvenēs dignī

paucīs mēnsibus post nūptiās Valeriae et Vipsāniī, ille Cāius Caelius Caldus, pater Prīmae et Secundae et Cnaeī, cum uxōre suā Vipsāniā anxius colloquēbātur. Prīma enim, fīlia nātū maxima Caeliī et Vipsāniae, diem nātālem XIV proximō mēnse celebrātūra erat. “nōnne igitur,” inquit Vipsānia, “tē decet, mī marīte, iuvenem Prīmae nostrae dignum quaerere? nōnne enim Prīmam oportet marītō dignō ante diem nātālem quīndecimam nūbere?”

De Sororibus Cnaei Fabula Longa II

cōnsilium callidum

proximō tamen diē, paulō post hōram secundam, Caelius lībertum suum, Nestōrem nōmine, ad tablīnum arcessīvit. nōnnūllōs ante annōs Caelius Nestōrī, servō maximō nātū et pietāte, lībertātem prōmīserat, sī forte paedagōgus Cnaeī ūnum annum fīeret. illō igitur annō lāpsō, Caelius Nestōrī attonitō pilleum obtulerat et “tē decet, mī Nestōr, ad magistrātūs urbis Herculāneum mē hodiē comitārī,” exclāmāverat. Nestōr, ā dominō suō ita līberātus, in vīllā Caeliōrum manēbat. familiae Caeliae, ut anteā, epistulās scrībēbat et rātiōnēs habēbat, sed pecūniās, nōn plāgās, nunc iam accipiēbat.

De Sororibus Cnaei Fabella Tertia

hodiē māne Nestōr ē domō Caeliī ēgrediēbātur, epistulam dominī illī Sextō Flaviō trāditum.  Nestōr, postquam per agrōs ad vīllam familiae Flaviae contendit, iānuam vīllae pulsat.  postquam iānitor iānuam Nestōrī aperuit, Nestōr per vīllam ad tablīnum Sextī Flaviī prōgrediēbātur.

De Sororibus Cnaei Fabula Longa III

dōna aptissima

nōnnūllīs post diēbus, Caelius attonitus et laetissimus ātrium vīllae intrābat. gaudēbat enim Caelius quod nūptiās Prīmae et Sextī Flāviī, Secundae et Publiī Aeliī nūper fēcerat. Caelius, cum ātrium vīllae ita ingrediēbātur, forte imāginēs māiōrum, quae in murō ātriī pendēbant, et larārium, quod in angulō ātriī stābat, cōnspexit. “ēhem!” sēcum susurrābat, “fortasse mē decet sacrificia sollemnia Dīs Mānibus offerre, quod tam facile erat mihi nūptiās fīliārum facere.”

De Sororibus Cnaei Fabula Longa IV

Caelius nūptiās nūntiat

postrīdiē māne, paulō ante hōram secundam, Caelius Prīmam, fīliam nātū maximam, ad tablīnum vocāvit. “sine dubiō, fīlia mea,” inquit Caelius, “tē, paene quattuordecim annōs nātam, decet iuvenī aptō proximō annō nūbere.” Prīma, cui frāter et parentēs iam odiō erant, avida “sine dubiō, mī pater,” respondit. “quem iuvenum aptōrum ēligis cui nūbam?” et Caelius “nōnne illum Sextum Flavium, quī cum familiā in fundō proximō habitat?” et Prīma “ō pater!” exclāmāvit, “sine dubiō cōnsentiō! nōnne enim et cōmis et dīves est ille Sextus Flavius? utinam ille quoque celeriter cōnūbiīs consentiat! utinam quam celerrimē nuptiās parēmus!” Prīma, postquam haec verba prōnuntiāvit, patrem amplexa, ē tablīnō festīnāvit.

De Sororibus Cnaei Fabella Quarta

paucīs diēbus post cōnūbia composita, Caelius laetus ante prīmam diēī hōram surgit et ad tablīnum suum prōgreditur, colōnōs suōs salūtātum.  mox tamen servus, tablīnum ingressus, nōn colōnum sed vīcīnum sēcum dūcit.  nōnne ille Sextus Flavius ipse, vīcīnus Caeliī, per iānuam tablīnī prōgreditur Caelium salūtātum.  “mī Caelī, mī amīcissime,” Flavius vōce tacitā susurrat, “fortasse nōs decet illum agrum parvum, quem tū prope fundum meum iam tenēs, commemorāre?  num tibi ūtilis est iste ager, quem via fīnibus tuīs dīvidit?  fortasse tē oportet istum agrum familiae meae dōtī cum fīliā tuā praebērē?”