Category Archives: Mures Ex Urbe Effugiunt

mures ex urbe effugiunt: Fabula Longa I

hesternō diē, monte Vesuviō flammās fūmumque ēmissūrō, plūrimae avēs, plūrimaeque bēstiae dē monte dēscendēbant, mortem horrendam vītātum.  animālia enim, cum perīcula imminēre sentiunt, saepe effūgere cōnantur.   avēs igitur, tremoribus terrārum sēnsīs, per āera super urbem Herculāneum volābant; cervī lūpīque, quī prope summum montem habitāverant, quoque dē clīvīs montis dēscendēbant.  cīvēs attonitī, quī avēs super urbem volāre, bēstīasque ferōcēs dē monte dēscendere vīderant, inter sē “quid hoc est?” rogābant.  “cūr avēs per āera ita contendunt?  ō dī, quid signī nōbīs mittitis?”  heu tamen cīvibus ignārīs, quī signa intellegere haud poterant!  mūrēs autem, quī in domibus urbis habitābant, intellegēbant montem mox urbem Herculāneum dēlētūrum esse; intellegēbant urbem Pompēiōs quoque mox monte dēlētum īrī.

mures ex urbe effugiunt: Fabula Longa II

Lentissimus mūs cum tōta familia per domum Valeriī ad iānuam contendit, clādem Vesuviānam vītāre cōnātum. vae tamen mūribus! vae urbī Herculāneō! vae tōtī familiae Valeriī!  Dulcissima enim ancilla Valeriī, per triclīnium anxia et sollicita currēns, Rīdiculum Secundum pede suō paene necāvit.  “vah! vae! mūrēs in triclīniō!” exclāmāvit Dulcissima attonita et perterrita.  tum Rīdiculus Tertius, fīlius Lentissimī, “vah! nōlī patrem familiās trūdere!  sī tū avum, ego dominum tuum trūdam et necābō!” vōce maximā exclāmāvit.  Rīdiculus Tertius avum fortissimē dēfendere cōnābātur!  Dulcissima tamen perterrita “vae! heu! mūrēs in triclīniō!” exclāmāvit.  Dulcissima attonita et perterrita per domum festīnābat, canem vel fēlem vel mustēlam quaesītum.

mures ex urbe effugiunt: Fabula Longa III

Dulcissimā ancillā attonitā et perterritā clāmante,  Caesar, canis Valeriī, fīlius Ferōcis et Medūsae, surgit et per domum ad triclīnium currit, quod Caesar, sīcut parentēs, amīcō et patrōnō mūribus est.  Caesar, triclīnium ingressus, Rīdiculum Tertium in summā sellā stantem conspicātur et “vae! heu! quid facis, quid facis, mī cliēns?”

“nōnne avum dēfendō, mī patrōne?” respondet Rīdiculus Tertius.  “nōnne vel gladiātor fortissimus vel hērōs maximae pietātis sum?  nōnne Mūs Maximus sum?”

mures ex urbe effugiunt: Fabula Longa IV

in mediō angiportū iacet amphora frācta, ā servīs illīus Flaviī Caesōnis, vīcīnī Valeriī, ēiecta.  “ecce testae frāctae, mī ave!” exclāmat Rīdiculus Tertius.  “testās frāctās cavē, mī ave!” exclāmat Rapidus Secundus.  “vae! heu!” exclāmat Caesar canis.  “tē decet dē equō dēscendere, ad tergum meum ascendere, mī Rīdicule Secunde!”

mures ex urbe effugiunt: Fabula Longa V

hesternō diē, monte Vesuviō flammās et fumum et lapillōs iam ēmissūrō, mūrēs, quī in domō Valeriī multōs annōs habitāverant, per urbem ad portum cum Caesare, cane Valeriī, effūgērunt. in portū stābant multae nāvēs, quae ad portum Herculāneī ex omnibus Imperiī Rōmānī partibus vēnerant.  Caesar canis cum mūribus ad navem proximam nātāvit et “mī clientēs,” inquit, “vōs decet hanc navem conscendere! mē enim decet ad domum Valeriī revenīre, patrōnum meum cum familiā servātum.”  tum mūrēs per rudentem ad nāvem ipsam conscendērunt.  Caesar mūribus vale dīxit et, ex aquā ēgressus, per viās urbis ad domum Valeriī celeriter currēbat.

mures ex urbe effugiunt: Fabula Longa VI

in portū urbis Herculāneī stābant multae nāvēs.  inter quās erat illa nāvis, ē portū Alexandrīae ēgressus, in quā Rīdiculus Secundus cum familiā iam in armāriō sē cēlābant.  Obēsus fēlēs, cum mūrēs sē in armāriō condidissent, ad puppim nāvis lentē ambulābat.  nam in puppī nāvis stābat ille Antōnius, dominus Obēsī, magister nāvis.  Obēsus “hem!” sēcum putābat, “quō modō dominō meō persuādēre possum, ut hodiē quam crās ē portū Herculāneī discēdāmus? fortasse mē decet dominum vexāre dum ē portū discēdere velit!”