Category Archives: Mures et Liberi Amici

Mures et Liberi Amici: Fabula Longa I

tertia diēī hōra adest.  in domō Valeriī, culīna vacua est, quod Gallicus coquus cibum in urbe Herculāneō nunc emit.  triclīnium quoque vacuum est, quod hōrā tertiā nēmō in triclīniō cibum ēst.  Lūcius, fīlius Valeriī et Caeliae, cum Odysseō paedagōgō in lūdō Fabiī versūs recitat.  Valeria, fīlia Valeriī et Caeliae, in ātriō domūs librum legit.  Caeliola, fīlia Valeriī et Caeliae, in peristyliō domūs cum Ferōce et Medūsā canibus lūdit.  Caeliola pīlam iactat, et Ferox pīlam persequitur.  tum Ferox pīlam Caeliolae reddit, et Caeliola pīlam iterum iactat, et Medūsa pīlam persequitur.  Casina ancilla in cubiculō labōrat, et Milphiō servus in tablīnō Valeriī labōrat.

Mures et Liberi Amici: Fabula Longa II

proximō diē, paulō ante tertiam hōram, Rapida mūs iterum ē cavō exīre vult.  “fortasse illam puellam hūmānam iterum vidēre possum!” sēcum putat Rapida. Rīdiculus mūs, pater Rapidae, iterum in mediō cavō fessus dormit.  Impigra mūs, māter Rapidae, quoque in mediō cavō fessa dormit.  “ubi est ille Rapidus, frāter meus?” sēcum susurrat Rapida.  “nōnne Rapidus quoque in mediō cavō dormīre dēbet, quod tertia diēī hōra iam adest?  Rapidus tamen in cavō nōn dormit! ubi terrārum est frāter meus?”

Mures et Liberi Amici: Fabula Longa III

Nestor epistulam fert

quarta diēī hōra adest.  in ātriō domūs Valeriī, Lūcius et Valeria prope Rapidum et Rapidam sedent.  Valeria versūs recitat; Lūcius mūribus cibum offert; mūrēs tacitī versūs audiunt, tacitī cibum accipiunt, tacitā vōce “grātiās tibi maximās agimus, puer hūmāne,” susurrant. subitō tamen omnēs clāmōrem magnum audiunt.  aliquis enim iānuam domūs pulsat et “quaesō, vōs amābō,” inquit, “iānuam mihi aperīte. nōnne adsum Nestōr, servus Caeliī? nōnne epistulam dominō Valeriō ferō?”  mūrēs attonitī et territī per domum ad cavum fugiunt; attonitī et territī cavum ingrediuntur; attonitī et tacitī in pavimentō cavī iacent.  Ferox, canis Valeriī, mūrēs per domum fugientēs conspicātur et “salvē, mī Rapide, salvē, mea Rapida, quid agitis?” vōce benignā rogat.  mūrēs tamen perterritī Ferōcī nihil respondent, quod celerrimē ad cavum currunt.  Ferox igitur, “hem, hem,” sēcum putat, “sine dubiō mē dēcet, mē oportet ad iānuam contendere. mē decet, mē oportet causam clāmōrum cognōscere.  et fortasse mē decet, mē oportet vehementer lātrāre, sī forte ille Milphiō clāmōrem nōn audit.”

Mures et Liberi Amici: Fabella Prima

hodiē māne Rapidus et Rapida cum Lūciō et Valeriā lūdunt.

“nōs tamen haud decet,” inquit Rapidus perterritus, “iterum cum līberīs hūmānīs lūdere. sī enim cum līberīs hūmānīs iterum lūserimus, fortasse hominēs nōs capient et consūment!”

Mures et Liberi Amici: Fabula Longa IV

“quid Caeliolae explicābō?”

Nestōr, servus Caeliī, nunc iam in pavīmentō ātriī prope cavum Rīdiculī sedet.  “mē enim decet, mē oportet,” sēcum putat, “hanc epistulam dominō Valeriō sōlī trādere, quod ille Caelius, dominus meus, hoc mandat. sī enim ego hanc epistulam servō vel uxōrī vel fīliō vel fīliae Valeriī trādiderō, sine dubiō dominus mē ferōciter pūniet. et nōnne dominum decet, dominum oportet servōs neglegentēs et impiōs ferōciter pūnīre? servī enim, sī dominō displicuerint, sine dubiō poenās impietātis dabunt. ego igitur in pavimentō sedēbō dum hanc epistulam dominō Valeriō trādam.”