Category Archives: Lectio XXVII Semis

Lectionis XXVII Semis Fabella Prima

hodiē māne per tōtam domum Valeriī festīnātur et clāmātur.  paucīs enim post diēbus Valeria, fīlia nātū maxima Valeriī et Caeliae, illī Quartō Vipsāniō Agrippae, fīliō Vipsāniī senātōris, nūbet.  hodiē igitur ā familiā Valeriā hospitibusque celebrātur.  “utinam,” inquit Valerius, ad ārās prōgressus vōta precēsque oblātum, “utinam dī omnēs et dea Fortūna hīs cōnūbiīs adnuant!  utinam dī fāta pessima ā fīliā meā āvertant!”

vīgintī enim ante annōs, ille Marcus Valerius Capitō senior, pater Valeriī, quoque ad ārās stābat.  “utinam dea Fortūna hīs cōnūbiīs adnuat!” M. Valerius quoque pius ad ārās precābātur.  heu tamen illī Marcō Valeriō.  fāta enim horrenda familiae et amīcīs etiam tum imminēbant.

Lectionis XXVII Semis Fabula Longa I

vīgintī ante annōs

vīgintī ante annōs familia Valeria et familia Lollia in urbe Herculāneō, familia Caelia prope urbem, familia Vipsānia in urbe Mediolānō etiam tum habitābant.  vīgintī tamen annīs lāpsīs, quam mutāta fortūna!

Lectionis XXVII Semis Fabula Longa II

mēnse Māiō malae nūbent

vīgintī ante annōs, ille M. Valerius Capitō senior, prō templō Lārum Urbis Herculāneī cum amīcīs diē Lemurālium stāns, cōnūbia faciēbat.  “certē,” sēcum putābat, “ut mater mea semper dīcere solēbat, mēnse Māiō malae nūbent.  sine tamen dubiō nōbīs licet cōnūbia colloquī et facere!”  Sextus Caelius et Quartus Maccius et Marcus Lollius, amīcī M. Valeriī, cum amīcō suō libenter consēnsērunt et cōnūbia quoque faciēbant.

Lectionis XXVII Semis Fabella Secunda

vīgintī ante annōs ille Marcus Valerius Capitō, pater Valeriī nostrī, cōnūbia līberōrum diē Lemurālium faciēbat.  M. Valerius, quamquam vir pius erat, monitūs māiōrum neglegēbat: “mēnse Māiō malae nūbent.”

duōbus annīs post illam Lemurālium diem, M. Valerius Capitō iunior, fīlius M. Valeriī et frāter Valeri nostrī, Macciam Prīmam uxōrem duxit.  et tertiō annō post nūptiās, M. Valerius iunior in viīs urbis periit.  fūrēs enim et lātrōnēs eum, per viās ambulantem, vespere oppugnāvērunt et occīdērunt.  heu igitur familiae Valeriae, heu familiae Macciae!  necesse erat eīs puellulam, īnfantem M. Valeriī et Macciae Prīmae, cēlāre, nē fūrēs et lātrōnēs eam quoque necārent.  difficile tamen erat eīs īnfantem et mātrem cēlāre.

Lectionis XXVII Semis Fabula Longa III

quis īnfantem servābit?

sēdecim ante annōs, fīliō nātū maximō ā lātrōnibus ita necātō, ille Marcus Valerius Capitō senior lacrimīs et ūlūlātibus sē trādidit.  “sine enim dubiō,” sēcum putābat M. Valerius Capitō senior, “istī fūrēs et lātrōnēs, sī fīliam Marcī meī vīvam invenient, eam quoque cum mātre suā necāre cōnābuntur!  necesse igitur est mihi fīliam Marcī meī cēlāre et servāre!  quis enim viduam et īnfantem parvam cēlāre et servāre poterit?”

Lectionis XXVII Semis Fabella Tertia

quattuordecim ante annīs …

Lūcius Valerius Capitō cum uxōre, Caeliā Secundā, in domō splendidā et maximā prope Forum urbis Herculāneī habitābat.  Valeriō et Caeliae ūna erat fīlia, Valeria nōmine, septem mēnsēs nāta; Valerius enim fīlium suum Lūcium et fīliam Caeliolam nōn iam genuerat.

Lectionis XXVII Semis Fabula Longa IV

heu familiae Caeliae!

ille Sextus Caelius Caldus senātor quoque istō diē Lemurālium cōnūbia fēcerat, quoque fāta horrenda annīs proximīs patiēbātur.  Sextus Caelius Caeliam Prīmam, filiam nātū maximam, uxōrī illī Marcō Ulpiō, vīcīnō suō, dederat, Caeliam Secundam illī Lūciō Valeriō Capitōnī, Caeliam Tertiam illī Marcō Lolliō Urbicō, cuius pater plūrimās īnsulās in urbe Herculāneō tenēbat.

Lectionis XXVII Semis Fabula Longa V

heu familiae Lolliae!

proximō annō post mortem M. Valeriī iuniōris, fāta horrenda familiae Lolliae quoque afflīgēbant.  ille enim M. Lollius Urbicus senior, per urbem cum familiā suā horā sīcut M. Valerius Capitō iunior duodecimā ambulāns, ā fūribus et latrōnibus in viā dēsertā quoque oppugnātus et vehementer verberātus, vulneribus gravissimīs periit.  Caelia Tertia quoque, uxor M. Lolliī Urbicī iuniōris, cum marītō et patre familiās ambulāns, ā fūribus et lātrṓnibus oppugnāta et verberāta, vulneribus gravissimīs paucīs post diēbus periit.  M. Lollius Urbicus iunior, patrem et uxōrem frūstrā dēfendere cōnātus, plūrimōs diēs exanimātus iacēbat, ā fūribus et lātrōnibus paene necātus.  et heu Lolliō iūniōrī!  cum enim ille exanimātus in lectō iacēbat, istī fūrēs et lātrōnēs omnēs familiae Lolliae īnsulās incendērunt, pecūniāsque et opēs dēlēvērunt.  Lolliōs igitur oportēbat domum familiae suae vēndere ut fūnera digna patrī et uxōrī M. Lolliī praebēret.

Lectionis XXVII Semis Fabula Longa VI

Lūcius aliquid vērī cognōscit

haec omnia ille Quartus Maccius epistulis et librīs sēcrētīs scrīpserat, quōs illī Quartō Vipsāniō Agrippae, amīcissimō et fidēlissimō hospitum suōrum, trādidit servātum.  et multōs post annōs ille Lūcius Valerius iunior, fīlius L. Valeriī et Caeliae Secundae, illās epistulās, illōs librōs sēcrētōs, in librāriā familiae Vipsāniae, prope forum urbis Neāpolis sitā, attonitus lēgit.  Lūcius igitur, quod pietātem et dignitātem et gravitātem ostendere volēbat, statim amōrem Lolliae dēposuit.  “mē haudquāquam decet,” Lūcius sēcum putābat, “cōnūbia fīliae patruī mortuī quaerere!  mē certē decet Lolliam tamquam consōbrīnam dīligere!”