Category Archives: Lectio XIV Semis

Lectionis XIV Semis Fabella Prima

duōbus post mēnsibus, Vipsānius trīstis in cubiculō suō in urbe Mediolānō sedet.  “utinam Valeria mox adveniat!” sēcum susurrat.  “utinam nunc iam Valeria in hōc cubiculō sedēret!”

Valeria quoque tristis in cubiculō suō in urbe Herculāneō sedet.  “utinam Vipsānius mihi mox versūs Ovidiī poētae recitet!” sēcum susurrat.  “utinam nunc iam Vipsanius manūs meās tangeret!”

Quartus Vipsānius Agrippa senior in tablīnō suō sedet.  epistulās servō suō dictat.  “heu!” sēcum putat Vipsānius senior, “utinam ille Onesimus, servus fidēlissimus, mox ex urbe Herculāneō reveniat!  utinam Onesimō hanc epistulam nunc iam dictārem!”

Lectionis XIV Semis Fabula Longa I

Lūcius et Caeliola Valeriam dērīdent

hodiē māne Valeria, fīlia nātū maxima Valeriī et Caeliae, per domum lentē ambulat.  in ātriō sedet et lānam facere cōnātur … sed frustrā!  “heu!” susurrat Valeria languida, “utinam ille Vipsānius, cor meum, nunc iam mēcum sedēret!  utinam Vipsānium, cor meum, mox iterum videam!”

Lectionis XIV Semis Fabula Longa II

Valerius īrātus

This story was created on May 20, 2014, by the Introductory Branch of the MHCHS Latin Family, with special contributions from Hannah M., Kate M., and Julia L.

Lectionis XIV Semis Fabula Longa III

familia Vipsānium quoque dērīdet

intereā, in urbe Mediolānō, Quartus Vipsānius Agrippa iunior trīstis et languidus per domum familiae Vipsāniae prōgreditur.  Vipsānius quoque in ātriō sedet et librum sūmit.  Vipsānius quoque “heu, heu!” sēcum susurrat et librum aperit.  tum Vipsānius quoque versūs poētae Ovidiī legere cōnātur.

“hei mihi!” sēcum quoque putat, “nōnne, proximō mēnse Iuniō, ego hōs ipsissimōs versūs legō, quandō Valeriae pulcherrimae occurrō?  nōnne hoc polliceor:  ‘ego cotīdiē, tertiā diēī hōrā, hōs ipsissimōs versūs legere in animō habeō!’  et nōnne tertia hōra diēī nunc iam adest?”

Lectionis XIV Semis Fabula Longa IV

Onesimus itinera facit

Onesimus, servus fidēlis familiae Vipsāniae, cotīdiē dīs omnibus grātiās maximās agere solet.  Vipsānius enim senior Onesimō epistulās Vipsāniī iuniōris et Valeriae mandat.  Onesimus igitur paucōs diēs in domō Vipsāniōrum, paucōs in domō Valeriōrum, plūrimōs in itineribus agit.

Lectionis XIV Semis Fabula Longa V

iter difficillimum

postrīdiē māne Onesimus prīmā hōrā surgit et amīcīs parentibusque vale dīcit.  Vipsānius iunior Onesimō trēs epistulās et duōs librōs, Vipsānius senior duās epistulās et saccum pecūniā complētum trādit.  tum Onesimus dominō suō grātiās agit et ē domō ēgreditur.  Onesimus per urbem Mediolānum prōgreditur, ad Genuam iter factum.

Lectionis XIV Semis Fabella Secunda

hōrā secundā Onesimus per Viam Postūmiam sēcūrus prōgreditur.  nūllōs enim fūrēs, nūllōs lātrōnēs iam cōnspicātur.

Lectionis XIV Semis Fabula Longa VI

Mānius Clodius, mercātor

trēs hōrās Onesimus iam sōlus et dēsertus et exanimātus in mediā Viā Postūmiā iacet.  epistulae quoque et librī prope Onesimum in mediā viā iacent.  nēmō enim per illam Viae Postūmiae partem prōgredī vult, quod locus est dēsertus. plūrimī igitur viātōrēs “nōnne plūrimī fūrēs et lātrōnēs prope Viam Postūmiam latēre solent?” inter sē rogant et respondent.   Onesimus igitur sōlus et exanimātus trēs hōrās in mediā Viā Postūmiā iacet.

Lectionis XIV Semis Fabula Longa VII

Mānius Clodius auxilium praebet

octāva diēī hōra iam adest.  per portās urbis Mediolānī ingreditur Mānius Clodius cum servīs asinīsque suīs.  Onesimus, servus Vipsāniī, asinō Clodiī vehitur.

Onesimus laetissimus domum familiae Vipsāniae Clodiō mōnstrat.  Albus, servus Clodiī, iānuam domūs pulsat et “quaesō, vōs amābō, servō vestrō iānuam aperīte!” exclāmat.  Celtus, pater Onesimī, servus quoque Vipsāniī, forte per ātrium domūs ambulat, ad culīnam regressum.  Agamemnōn iānitor in ātriō prope iānuam domūs sedet.  Agamemnōn attonitus clāmōrēs audit et ad iānuam currit, causam clāmōrum cognitum.  Celtus quoque ad iānuam domūs currit.

Lectionis XIV Semis Fabula Longa VIII

Vipsānius senātor rem tōtam audit

Vipsānius senātor ipse in tablīnō suō prope ātrium domūs sedet, quod litterās legere et dictāre cōnātur.  Vipsānius clāmōrēs precēsque servōrum audit et “ecquid hoc? num Onesimus noster iam regreditur?” attonitus rogat.  Vipsānius celerrimē ē tablīnō ēgreditur, celerrimē per domum currit, celerrimē ātrium ingreditur.  Vipsānius Onesimum vulnerātum videt et “heu pietātī! heu servō nostrō!” exclāmat.