Category Archives: Lectio XIII Semis

Lectionis XIII Semis Fabella Prima

orbisterrarum
ecce orbis terrārum! omnēs hominēs et animālia in orbe terrārum habitant.
in orbe terrārum est Ītalia.
in Ītaliā est mōns Vesuvius.

Lectionis XIII Semis Fabella Secunda

villawithcaeliuspaintecce vīlla Caeliī!

Caelius ipse prō vīllā stat. Vipsānia tamen, uxor Caeliī, prō vīllā nōn stat.  Vipsānia in vīllā sedet.

Prīma, fīlia Caeliī et Vipsāniae, in campō cum frātre et sorōre iam lūdit. Planēsium nūtrīx iam in campō sub arbore sedet.

Caelius in vīllā cum Vipsāniā uxōre habitat. Prīma et Secunda et Cnaeus cum patre et mātre in vīllā habitant. Planēsium cum multīs servīs et ancillīs in vīllā Caeliī habitat.

Lectionis XIII Semis Fabula Longa I

fortasse Caelius ēducātōrem quaerere dēbet

cnaeusatriumproximā nocte Cnaeus perterritus per tōtam vīllam cucurrit, quod somnium horrendum habuit.  hodiē māne, secundā diēī hōrā, Cnaeus fessus in lectō dormit.

Prīma tamen et Secunda cum Truce cane in ātriō vīllae lūdunt.  Prīma et Secunda rīdent.  Trux laetus lātrat.  Planēsium nūtrīx fessa in ātriō vīllae sedet.

Cnaeus clāmōrem audit et īrātus ē lectō surgit.  “tacē, Trux! nōlī lātrāre!” exclāmat Cnaeus īrātus.  “tacē, Prīma! tacē, Secunda!  nōlīte rīdēre! nōlīte clāmāre! vae, heu! heu, vae!” Cnaeus fessus et īrātus in mediō ātriō lacrimat!

Lectionis XIII Semis Fabula Longa II

somnia horrenda Cnaeum vexant

paucīs ante diēbus, Cnaeus perterritus mediā nocte ē lectō surrēxit, quod somnia horrenda habēbat.  in somniīs Vipsānia, māter Cnaeī, cum servīs et ancillīs iter ad urbem Herculāneum faciēbat, quod domum Valeriī vīsitābat.

Lectionis XIII Semis Fabula Longa III

Caelium oportet ēducātōrem quaerere

prīma diēī hōra est.  proximā nocte Cnaeus, fīlius Caeliī et Vipsāniae, somnia horrenda et mīrābilia iterum habēbat.  hodiē tamen māne, prīmā diēī hōrā, Cnaeus surgit et togam induit.  Cnaeus anxius per vīllam ad triclīnium ambulat.  in triclīniō Caelius et Vipsānia pultem iam edunt.  Prīma quoque et Secunda, sorōrēs Cnaeī, iam in triclīniō pultem edunt.

Lectionis XIII Semis Fabula Longa IV

Caelius et Vipsania colloquuntur

secunda diēī hōra iam adest. Cnaeus patrī et mātrī vale dīcit et ad cubiculum regreditur, librōs scrīptōrum Rōmānōrum lectum.  Prīma et Secunda quoque parentibus vale dīcunt et ē triclīniō ēgrediuntur.  “fortasse,” inquit Secunda, “nōs decet holera in hortō quaerere!”  et Prīma “sine dubiō, sine dubiō, soror mea,” respondet, “et fortasse nōs decet ipsās illa holera in culīnā parāre!”

Lectionis XIII Semis Fabula Longa V

Caelius epistulam mittit

quarta hōra diēī adest.  in ludō Fabiī, Lūcius Valerius et Cāius Lollius cum aliīs puerīs verba lūdī magistrī audiunt, quaestiōnibus respondent.  in urbe Herculāneō, cīvēs et servī et lībertī et peregrīnī inter sē negōtium agunt.  in īnsulā magnā, prope forum urbis sitā, ubi Lollius cum familiā suā habitat, Maccia, uxor Lolliī, cibum familiae parat.  in domō Valeriī, Casina ancilla pavimentum ātriī pūrum reddit.  Gallicus coquus in culīnā cibum parat.  Valeria in ātriō lānam facit et versūs recitat.  Caeliola, soror Valeriae, quoque in ātriō lānam facit et versūs recitat.  Caelia, uxor Valeriī, māter Valeriae et Lūciī et Caeliolae, lānam facit et versūs audit.  Valerius ipse in tablīnō epistulās clientum legit.  Milphiō, servus Valeriī, in tablīnō prope dominum stat.